97. In communi sermone est, quod quisque sibi proximus sit, hoc est, quod quisque sibi primum consulet sed doctrina charitatis docet quomodo hoc intelligendum est. Quisque sibi prospiciet ut habeat necessitates vitae, ut nempe victum, ut amictum, ut habitationem, et plura, quae in vita civili, in qua est, necessario requiruntur et hoc non modo pro se sed etiam pro suis, nec modo pro tempore praesenti sed etiam pro venturo: nam nisi quis sibi comparat necessitates vitae, non potest esse illi statu exercendi charitatem; in omnium enim egestate est.