Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 99

Previous Number Next Number See English 

99. Finis declarat quomodo quisque sibi proximus erit, ac sibi primum consulet; si finis sit ut ditescat prae aliis solum divitiarum causa, vel voluptatis causa, vel eminentiae causa, et similium, est finis malus, et is non proximum amat, sed semet: at si finis {1}est, ut opes sibi comparet, ut in statu sit consulendi concivi, societati humanae, patriae et ecclesiae, similiter ut functiones sibi comparet ob eundem finem, is amat proximum. Ipse finis propter quem agit, facit hominem, nam finis est ejus amor; quisque enim pro fine primo et ultimo habet, quod super omnia amat. Haec dicta sunt de Proximo; nunc dicetur de Amore erga illum, seu de Charitate. -1 "est":--sic editio princeps. In A.C., n. 6935, legitur "sit".


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church