True Christian Religion (Ager) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. Omnis ratio sana, tametsi non religiosa, videt, quod omne divisum nisi pendeat ab uno, ex se dilabatur; quemadmodum homo ex tot membris, visceribus, organis sensoriis et motoriis contextus, nisi ex una anima; et ipsum corpus nisi ex uno corde. Similiter regnum nisi ab uno rege; domus nisi ab uno hero; et omnis functio, quae multiplex est in unoquovis regno, nisi ab uno officiario. Quid exercitus valeret contra hostes absque duce, cui suprema potestas, et ei praefecti subordinati, quibus singulis suum jus est super milites? Simile foret cum ecclesia, nisi illa agnosceret unum Deum, et quoque cum caelo angelico, quod est sicut caput ecclesiae in terris, in quibus Dominus est ipsa Anima. Quare caelum et ecclesia Ipsius Corpus vocantur; quae nisi agnoscerent unum Deum, foret utrumque sicut inanime corpus, quod, quia ad nihil utile, projiceretur, et sepeliretur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church