True Christian Religion (Ager) n. 116

Previous Number Next Number See English 

116. Quod Dominus dum in mundo fuit, pugnaverit contra Inferna, ac illa vicerit et subjugaverit, et sic illa sub suam obedientiam miserit, constat ex multis locis in Verbo, ex quibus haec pauca depromam. Apud Esaiam, "Quis Hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra; Hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum. Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestis tua sicut calcantis in torculari? Torcular calcavi solus, et de populo non vir Mecum: propterea calcavi illos in ira mea, et conculcavi illos in excandescentia mea: inde sparsa est victoria eorum super vestes meas. ....Nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit. Salutem praestitit Mihi brachium meum; ....descendere feci in terram victoriam eorum. Dixit, Ecce populus meus illi, filii...; ideo factus est illis in Salvatorem; ....ob amorem suum et ob clementiam suam Ille redemit eos" (lxiii. 1-9). Haec de pugna Domini contra inferna. Per "vestem," in qua honorabilis, et quae rubicunda, intelligitur Verbum, cui violentia a populo Judaico illata est: ipsa pugna contra inferna, et victoria super illa, describitur per quod calcaverit illos in ira sua, et conculcaverit in excandescentia sua; quod solus et ex propria potentia pugnaverit, describitur per haec, "De populo non vir Mecum, ....salutem Mihi praestitit brachium meum, ....descendere feci in terram victoriam eorum:" quod per id salvaverit et redemerit, per haec, "Ideo factus est illis in Salvatorem, ....ob amorem [suum] et ob clementiam suam redemit illos:" quod hoc fuerit causa adventus Ipsius, intelligitur per haec, "Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit." [2.] Iterum apud Esaiam, "Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod non esset intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum, et justitia suscitavit Ipsum,inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput suum, et induit vestes vindictae, et texit Se zelo sicut pallio. ....Tunc venit Zioni Redemptor" (lix. 16, 17, 20). Apud Jeremiam, "Illi consternati sunt, ....fortes eorum contusi sunt; fugam fugerunt nec respexerunt....; dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultionis, ut vindictam sumat de hostibus suis; comedat gladius et saturetur" (xlvi. 5, 10) Haec et illa de pugna Domini contra inferna, et de victoria super illa. Apud Davidem, "Accinge gladium super femur, Potens. ....Tela tua acuta, populi cadent sub Te, e corde hostes Regis. Thronus tuus.. in saeculum et aeternum; ....amasti justitiam, ...propterea unxit Te Deus" (Psalm. xlv. [1]4-8 [B.A. 3-7]):

praeter in permultis aliis locis. [3.] Quoniam Dominus solus vicit inferna, cum nulla ope alicujus angeli, ideo vocatur Heros et Vir bellorum (Esai. xlii. [2]3; ix. 5 [B.A. 6]). Rex gloriae, Jehovah fortis, Heros belli (Psalm. [3]xxiv. 8, 10):

Fortis Jacobi (Psalm. cxxxii. 2):

et multis in locis Jehovah Zebaoth, hoc est, Jehovah Exercituum: et quoque Adventus Ipsius, vocatur Dies Jehovae terribilis, crudelis, indignationis, excandescentiae, irae, vindictae, exitii, belli, buccinae, clangoris, tumultus, etc. Apud Evangelistas leguntur haec: "Nunc judicium est.. mundi, ..princeps mundi hujus ejicietur foras" (Joh. xii. 31). "Princeps hujus mundi judicatus est" (Joh. xvi. 11). "Confidite, Ego vici mundum" (Joh. xvi. 33). "Vidi Satanam sicut fulmen e caelo cadentem" (Luc. x. 18):

per "mundum," "principem mundi," "satanam" et "diabolum," intelligitur infernum. [4.] Praeter haec in Apocalypsi a principio ad finem describitur qualis Ecclesia Christiana hodie est, tum quod Dominus iterum venturus sit, ac inferna subjugaturus, ac novum caelum angelicum facturus sit, et deinde novam ecclesiam in terris instauraturus Haec omnia ibi praedicta sunt, sed non prius quam hodie detecta. Causa est, quia Apocalypsis, sicut omnia Prophetica Verbi, conscripta fuit per meras correspondentias quae nisi a Domino detectae fuissent, vix aliquis potuisset rite intelligere unum versiculum ibi; at nunc propter Novam Ecclesiam, omnia quae ibi, in Apocalypsi Revelata, (Amstelodami, anno 1766 edita,) detecta sunt; et Videbunt illa, qui credunt Verbo Domini apud Matthaeum, xxiv. de statu ecclesiae hodiernae, et de adventu Ipsius. Sed haec fides vacillat solum apud illos adhuc, qui fidem hodiernae ecclesiae de trinitate personarum Divinarum ab aeterno, et de passione Christi quod fuerit ipsa redemptio, tam alte impresserunt cordibus suis, ut eradicari non possit. Sed hi sunt (ut in Memorabili supra, n. 113, dictum est,) sicut utres repleti ramentis ferri, et pulvere sulphureo, in quae si immittitur aqua, fit primum incalescentia, et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur; similiter illi, dum audiunt aliquod de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per oculos aut aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et rejiciunt sicut tale quod rumperet capita illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church