119. Quod nisi redemptio facta sit a Domino, nec Angeli in statu integritatis potuerint subsistere, est causa, quia universum caelum angelicum una cum ecclesia in terris, coram Domino est sicut unus Homo, cujus internum constituit caelum angelicum, et externum ecclesia; aut specialius, cujus caput constituit caelum supremum, pectus et mediam corporis regionem caelum secundum et ultimum, ac lumbos et pedes ecclesia in terris; et Ipse Dominus est Anima et Vita totius hujus Hominis: quare nisi Dominus redemptionem fecisset, destructus fuisset hic Homo; quoad pedes et lumbos, quando ecclesia in terris recedit, quoad regionem gastricam quando caelum ultimum, quoad thoracem quando caelum secundum, et tunc caput, quia non habet correspondentiam cum corpore, in deliquium cadit. [2.] Sed hoc per similitudines illustrabitur. Est sicut cum caro morticina invadit pedes, et morticinium ejus progressive scandit, ac inficit primum lumbos, et deinde viscera abdominis, et tandem invadit vicinias cordis; quod tunc homo morte succumbat, notum est. Illustrari etiam potest per similitudinem cum morbis viscerum quae infra diaphragma sunt, quod quando illa fatiscunt, cor incipiat palpitare, et pulmo graviter anhelare, et quod tandem cessent. Illustrari etiam potest per similitudinem cum interno et externo homine, quod internus homo valeat, quamdiu externus obedienter obit ejus functiones, at si externus homo non obedit, sed repugnat, et plus si illum impugnat, tandem internus labefactatur, et demum aufertur a jucundis externi, usque dum ei favet et assentit. Et quoque illustrari potest per similitudinem cum homine stante super monte, et infra se videt terras inundatas et quod aquae successive assurgant; et cum ad altitudinem, in qua ipse stat, emergunt, etiam ille inundatur, nisi per quandam naviculam, quae per undas alluit, saluti suae possit consulere: similiter si quis ex monte videt densum nimbum plus et plus e terra assurgentem, et abscondentem campos. villas et urbes; et postea dum nimbosum illud usque ad illum pertingit, non videt quicquam nec semet ubi est. [3.] Simile est cum angelis dum ecclesia In terris perit, quod tunc etiam caeli inferiores abeant. Causa est, quia caeli ex hominibus e terra consistunt; et dum amplius non aliquod bonum cordis et verum Verbi superest; inundantur caeli a malis quae assurgunt, et ab illis sicut ex aquis Stygiis suffocantur; sed usque a Domino reconduntur alicubi, et ad diem ultimi judicii reservantur, et tunc in caelum novum attolluntur. Hi sunt qui intelliguntur in Apocalypsi per hos: "Vidi sub altari animas occisorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant: et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas es vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescant adhuc tempus parvum, usque dum complentur, et conservi et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi" (vi. 9-11).