131. Haec quoque illustrari possunt per comparationes, quod fit propter simplices, qui ex comparationibus melius vident, quam ex deductionibus analytice ex Verbo et simul ratione formatis. Omnis civis aut subditus unitur regi, per quod mandata ejus et praecepta faciat, et plus si pro illo sustinet gravia, et adhuc plus si mortem pro illo subit, quod fit in pugnis et proeliis: pariter amicus unitur amico, filius patri, et famulus hero, per quod illa, quae voluntatis eorum sunt, faciant, et plus si contra inimicos illos defendunt, et adhuc [1]plus si pro illorum honore dimicant. Quis non unitur virgini, quam in sponsam ambit, qui pugnat cum illis qui diffamant illam, et qui ad vulnera cum rivali? Quod per talia uniantur, est secundum legem naturae inscriptam. Dominus dicit, "Ego sum Pastor bonus; Pastor bonus animam ponit pro ovibus;.... propter quod Pater me amat" (Joh. x. 11, 17).