True Christian Religion (Ager) n. 147

Previous Number Next Number See English 

147. Ecclesia adhuc fere nescit, quod in omni voluntate et cogitatione et inde actione et loquela hominis sit internum et externum, et quod homo ab infantia edoctus sit loqui ab externo utcunque dissentit internum; inde simulationes, assentationes et hypocrises; consequenter quod sit duplex; et ille modo simplex, cujus externum cogitat et loquitur, atque vult et agit ab interno, hi quoque per "Simplices" intelliguntur in Verbo (Ut Luc. viii. 15; xi. 34; et alibi), tametsi plus sapientes sunt, quam duplices. Quod duplicitas et triplicitas sit in omni creato, constat ab his in corpore humano: omnis nervus ibi consistit a fibris, et fibra a fibrillis; omnis musculus ex fasciculis fibrarum, et hi ex fibris motricibus; omnis arteria ex tunicis in triplici serie. Simile est in mente humana, cujus organismus spiritualis est talis; hoc est quod, ut supra dictum est, mens humana in tres reactiones distincta sit, quarum suprema, quae etiam est intima, vocatur caelestis, media spiritualis, et infima naturalis. Mentes omnium hominum, qui negant sanctitatem Verbi et Divinitatem Domini, cogitant in regione infima; sed quia ab infantia didicerunt etiam spiritualia quae ecclesiae sunt, et haec recipiunt, at illa ponunt infra naturalia, (quae sunt varia scientifica, politica et civilia moralia,) et quia infime et proxime loquelae in mente sedent, ex illis loquuntur in templis et in coetibus; et, quod mirum est, non aliter sciunt tunc, quam quod loquantur et doceant ex fide illorum; cum tamen, quando in suo libero sunt, quod fit domi, aperitur janua quae occlusit internum mentis eorum, et tunc quandoque rident ad illa, quae coram coetu sermocinati sunt, dicentes corde, quod theologica sint speciosi laquei ad captandum columbas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church