True Christian Religion (Ager) n. 155

Previous Number Next Number See English 

155. Supra in articulo tertio ostensum est, quod Divina illa virtus [[1]et operatio], quae intelligitur per [2]missionem Spiritus Sancti apud clericos, in specie sit illustratio, et instructio, sed his duabus accedunt duae intermediae, quae sunt perceptio et dispositio; quare sunt quatuor, quae apud clericos ordine sequuntur, - illustratio, perceptio, dispositio, et instructio. Illustratio est a Domino. Perceptio est apud hominem, secundum statum mentis ejus formatum per doctrinalia; quae si vera sunt, fit perceptio clara a luce quae illustrat; at si falsa sunt, fit perceptio obscura, quae tamen potest apparere sicut clara ex confirmationibus; sed hoc est ex luce fatua, quae coram visu mere naturali est similis claritatis. Dispositio autem est ex affectione amoris voluntatis; jucundum hujus amoris disponit; si hoc amoris mali et inde falsi est, excitat zelum, qui extrinsecus asper, hispidus, ardens et ignivomus est, ac intus est ira, rabies et immisericordia: si autem est boni et inde veri, est extrinsecus levis, glaber, tonans et flagrans, ac intus est charitas, gratia et misericordia. Instructio autem sequitur ut effectus ex illis ut causis. Ita illustratio, quae est a Domino, vertitur in varias luces et in varios calores, apud unumquemvis secundum statum ejus mentis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church