True Christian Religion (Ager) n. 170

Previous Number Next Number See English 

170. (iii.) Quod ante mundum creatum non fuerit haec Trinitas, sed quod post mundum creatum, quando Deus incarnatus est, provisa et facta sit, et tunc in Domino Deo Redemptore et Salvatore Jesu Christo. - In Ecclesia Christiana hodie agnoscitur Divina Trinitas ante mundum creatum; quae est, quod Jehovah Deus ab aeterno genuerit Filium, et quod ex utroque tunc exiverit Spiritus Sanctus, et quod quisque ex tribus illis per se aut singulatim sit Deus, quia quisque est una persona subsistens ex se. Sed hoc, quia non cadit in ullam rationem, vocatur mysterium, in quod solum intrari potest per hoc, quod tribus illis una Divina essentia sit, per quam intelligitur aeternitas, immensitas, omnipotentia, et inde aequalis Divinitas, gloria et majestas; sed quod haec trinitas sit trium Deorum, et sic non aliqua Trinitas Divina, in sequentibus demonstrabitur. At vero quod trinitas, quae etiam est Patris, Filii et Spiritus Sancti, quae postquam Deus incarnatus est, ita post mundum creatum, provisa et facta est, sit Divina Trinitas, quia est unius Dei, ex cunctis quae praecedunt, evidens est. Quod Divina haec Trinitas sit in Domino Deo Redemptore et Salvatore Jesu Christo, est quia tria essentialia unius Dei, quae unam essentiam faciunt, in Ipso sunt. Quod in Ipso omnis plentitudo Divinitatis sit, secundum Paulum, constat etiam ex Ipsius Domini verbis, quod omnia Patris sint Ipsius, et quod Spiritus Sanctus non loquatur ex se, sed ex Ipso; ac insuper, quod ex sepulcro, cum resurrexit, desumpserit totum Humanum suum Corpus tam quoad carnem quam quoad ossa (Matth. xxviii. 1-8; Marc. xvi. 5, 6; Luc. xxiv. 1-3; Joh. xi. 11-15), secus ac omnis alius homo: quod etiam ad vivum testatus est Discipulis, dicens, "videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte, nam Spiritus non carnem et ossa habet, sicut Me videtis habere" (Luc. xxiv. 39):

ex hoc omnis homo potest convinci, si vult, quod Humanum Domini sit Divinum, proinde quod in Ipso Deus sit Homo et Homo Deus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church