True Christian Religion (Ager) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. His adjungentur haec Memorabilia. Primum hoc:

In mundo spirituali sunt aeque climata et zonae sicut in mundo naturali; non datur quicquam in hoc quod non etiam in illo; sed differunt origine. In mundo naturali sunt varietates climatum secundum distantias solis ab aequatore; in mundo spirituali sunt illae secundum distantias affectionum voluntatis et inde cogitationum intellectus a vero amore et vera fide; horum correspondentiae sunt omnia ibi. In zonis frigidis in mundo spirituali apparent similia quae in zonis frigidis in mundo naturali. Apparent ibi terrae constrictae gelu, similiter aquae, et quoque nives super illis. Veniunt illuc et habitant ibi, qui in mundo obsopiverunt intellectum ex inertia cogitandi de spiritualibus, et simul inde in inertia faciendi aliquos usus, fuerunt: vocantur spiritus boreales. [2.] Quondam me incessit cupido videndi aliquam regionem in zona frigida, ubi boreales illi erant; et ideo in spiritu perductus sum in septentrionem, usque ad tractum, ubi omnis terra apparuit nive obtecta, et omnis aqua glacie obstricta. Erat dies Sabbathi; et vidi homines, hoc est, spiritus similis staturae in qua sunt homines mundi; sed propter frigus induti erant quoad caput pelle leonis, cujus os applicatum erat ori illorum; quoad corpus autem ab antica et postica parte usque super lumbos tecti erant pellibus pardorum, et quoad pedes pelle ex ursis. Et quoque vidi plures vectos curribus, ac quosdam in curribus exsculptis in forma draconis, cujus cornua protensa erant autrorsum. Trahebantur currus illi a parvis equis. a quibus caudae abscissae erant; currebant sicut terribiles ferae, ac vector tenens lora palmis illos jugiter impellebat et urgebat in cursum. Vidi denique quod turbae confluerent ad templum, quod quia nive obtectum non visum erat: at templi custodes emoliebantur nivem, et per effossionem parabant introitum advenis cultoribus; qui descenderunt et intraverunt. [3.] Datum mihi etiam est videre templum ab intra. Erat illuminatum lampadibus et lucernis in copia. Altare ibi ex lapide secto erat, post quod appensa erat tabula, super qua scriptum erat, "Trinitas Divina, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, qui essentialiter Unus Deus sunt, sed personaliter Tres. Tandem sacerdos ad altare stans, postquam ter ad tabulam altaris flexerat genua, cum libro in manu ascendit suggestum, et inchoavit sermonem a Divina Trinitate. Et exclamavit, "O quantum mysterium, quod Deus in Altissimo genuerit Filium ab aeterno, et per Illum eduxerit Spiritum Sanctum, qui tres conjunxerunt se per essentiam, at sejunxerunt se per proprietates, quae sunt imputatio, redemptio et operatio. Sed si haec intuemur ratione, caligat visus, et ante illum fit macula, sicut ante oculum ejus qui intuitum figit in nudo sole; quare, mi auditores, quoad hoc captemus intellectum sub obedientia fidei." [4.] Post haec, iterum exclamavit, dicens, "O quantum mysterium est Sancta Fides nostra, quae haec est: quod Deus Pater imputet justitiam Filii, et mittat Spiritum Sanctum qui ex illa imputata operatur auctoramenta justificationis, quae in summa sunt remissio peccatorum, innovatio, regeneratio, et salvatio; de cujus influxu seu actu homo non scit plus quam statua salis in quam versa est uxor Loti; et de cujus inhabitatione seu statu non plus scit quam piscis in mari. Sed mi amici, latet thesaurus in illa, ita circumseptus et reconditus ut non pateat mica ejus; quare quoad illam etiam captemus intellectum sub obedientia fidei. [5.] Post aliqua suspiria iterum exclamavit dicens, "O quantum mysterium est Electio. Electus fit cui Deus imputat fidem illam, quam ex libero placito et ex pura gratia infundit cuicunque vult et quando vult; et homo est sicut truncus cum infunditur, sed fit sicut arbor cum infusa est. Verum fructus, qui sunt bona opera, quidem pendent ex arbore illa, quae in sensu repraesentativo est fides nostra; sed non usque cohaerent; quare arboris istius pretium non est ex fructu; sed quia hoc sonat sicut heterodoxon, et tamen est veritas mystica, mi fratres, captemus intellectum sub obedientia fidei hujus." [6.] Et porro post aliquam intercapedinem, stans sicut adhuc aliquid ex memoria extraheret, continuavit dicens: "Ex acervo mysteriorum depromam adhuc unum, quod est, quod homini in spiritualibus non sit granum Liberi Arbitrii; dicunt enim primates et antistites reguli nostri, in theologicis suis canonibus, quod homo in illis quae fidei et salutis sunt, quae in specie vocantur spiritualia, non possit quicquam velle. cogitare. intelligere, et ne quidem ad illa haurienda se accommodare et applicare; quare ego dico ex me, quod homo ex se de illis non aliter possit ex ratione cogitare, et ex cogitatione garrire, quam sicut psittacus, pica aut corvus; ita quod homo in spiritualibus sit vere asinus, et in naturalibus solum homo. Sed mi consocii, in hoc, ne infestet rationem vestram, ut in ceteris, captemus intellectum sub obedientia fidei; est enim Theologia nostra abyssus absque fundo, in quam si immittis intellectus visum immergeris et peribis naufragus. At usque audite: sumus nihilominus in ipsa luce Evangelii, quae alte supra capita nostra fulget; sed proh dolor, capillitia nostra, et ossa calvariae nostrae inhibent et arcent, ne illa penetret in conclave intellectus nostri." [7.] His dictis descendit, et postquam ad altare votiva precatus est, et finitus est cultus, accessi ad aliquos loquentes inter se, ubi etiam sacerdos; cui circumstantes dixerunt, "Gratias tibi immortales agimus propter tam magnificum ac uberem sapientia sermonem. Sed tunc dixi illis, "Num aliquid intellexistis?" Et responderunt, "Captavimus omnia plenis auribus; sed cur quaeris num intellexerimus? Stupetne intellectus in talibus?" Et sacerdos illis dictis addidit hoc, "Quia audivistis et non intellexistis, beati estis, quoniam inde vobis salus." [8.] Postea locutus sum cum sacerdote, et quaesivi. num illi esset laurea; respondit, "Sum laureatus magister." Et tunc dixi, "Magister, audivi te concionantem mysteria: si illa scis et non aliquid quod continent, nihil scis; sunt enim illa modo sicut scrinia tribus seris occlusa, quae nisi aperis et introspicis, quod fiet per intellectum, nescis num inibi sint pretiosa, vel num vilipensa, vel num noxia; possunt esse ova aspidis. et telae araneae, secundum descriptionem apud Esaiam (lix. 5)." His dictis sacerdos torvo vultu me aspexit; et cultores recesserunt, et ascenderunt suos currus, inebriati paradoxis, infatuati inanitatibus et circumfusi caligine in omnibus rebus fidei et mediis salutis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church