True Christian Religion (Ager) n. 193

Previous Number Next Number See English 

193. II. Quod in Verbo sensus Spiritualis sit, Hactenus ignotus. Quis non agnoscit et annuit quando dicitur, quod Verbum, quia est Divinum, in sinu suo spirituale sit? Sed quis huc usque scivit, quid spirituale, et ubinam illud in Verbo reconditum est? Sed quid spirituale, in Memorabili post hoc caput manifestabitur, et ubinam illud in Verbo latet, in nunc sequentibus. Quod Verbum in sinu spirituale sit, est quia descendit a Jehovah Domino, ac pertransiit caelos angelicos; et ipsum Divinum, quod in se est ineffabile et imperceptibile, in descensu factum est adaequatum perceptioni angelorum, et demum perceptioni hominum. Inde est sensus spiritualis qui est intus in naturali, quemadmodum anima in homine, cogitatio intellectus in loquela, et affectio voluntatis in actione; et si comparare licet cum talibus, quae ante oculos in mundo naturali apparent, est sensus spiritualis in sensu naturali, sicut universum cerebrum intra meninges aut matres suas; aut sicut palmites arboris intra libros et philyras suas, immo sicut omnia generationis pulli intra testam ovi, et sic porro. Sed quod talis sit sensus spiritualis Verbi in sensu naturali ejus a nemine huc usque divinatum est; quare necessum est, ut hoc arcanum, quod in se eminens est prae omnibus arcanis hactenus detectis, pateat coram intellectu, quod fiet, dum in hoc ordine illud exponitur: - (i.) Quid sensus spiritualis. (ii.) Quod ille sensus in omnibus et singulis Verbi sit. (iii.) Quod ex illo sit, quod Verbum Divinitus inspiratum sit, ac in omni voce sanctum. (iv.) Quod ille sensus hactenus ignotus fuerit. (v.) Quod non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est. (vi.) Mirabilia de Verbo ex sensu spirituali ejus. Haec nunc singulatim evolventur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church