196. (ii.) Quod sensus spiritualis in omnibus et singulis Verbi sit, non melius videri potest, quam ab exemplis; quae sint haec sequentia. Dicit Johannes in Apocalypsi, "Vidi caelum apertum, cum ecce Equus albus, et qui Sedens super eo vocabatur Fidelis et verus, qui in justitia judicat et pugnat. Et oculi Ejus.. flamma ignis; ac super capite Ejus diademata multa; habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi Ipse: et indutus erat vestimento tincto sanguine; et vocatur nomen Ipsius verbum Dei. Exercitus Ejus in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum. ....Habet super vestimento, et super femore suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum. Vidi porro unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, ....Venite et congregamini ad cenam magnam.., ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum" (xix. 11-18). Quid haec significant, nemo videre potest nisi ex sensu spirituali Verbi, et nemo sensum spiritualem nisi ex scientia correspondentiarum; nam omnes voces sunt correspondentiae, et nulla vox est vana. Scientia correspondentiarum docet, quid significat "Equus albus," quid "Sedens super illo," quid "oculi" qui sicut flamma ignis, quid "diademata" quae super capite, quid "vestimentum tinctum sanguine," quid "byssinum album," quo induti qui ab exercitu Ipsius in caelo, quid "angelus stans in sole," quid "cena magna" ad quam venirent et congregarentur, tum quid "carnes regum" et "chiliarchorum," et plurium aliorum, quas comederent. [2.] Quid autem singula illa in sensu spirituali significant, in Apocalypsi Revelata (a n. 820 ad 838), et quoque in opusculo de Equo Albo, explicatum videatur; quare illa ulterius explicare supersedetur. Ibi ostensum est, quod Dominus quoad Verbum ibi describatur, et quod per "oculos Ipsius" qui sicut flamma ignis, intelligatur Divina Sapientia Divini Amoris Ipsius; et per "diademata" quae super capite, et quod per "nomen, quod nemo scit nisi Ipse," intelligantur Divina vera Verbi ab Ipso, et quod quale est Verbum in sensu spirituali nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat; tum, quod per "vestimentum tinctum sanguine," intelligatur sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, cui violentia illata est. Quod sit Verbum, quod ita describitur, manifeste patet, nam dicitur, "Vocatur Nomen Ejus Verbum Dei." Quod sit Dominus qui intelligitur, etiam manifeste patet, nam dicitur Quod nomen Sedentis super Equo albo esset, "Rex regum et Dominus, dominorum," similiter ut in Apocalypsi xvii. 14, ubi dicitur, "Et Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum." [3.] Quod sensus spiritualis Verbi aperiendus sit in fine ecclesiae, significatur non modo per illa quae de Equo albo et de Sedente super illo dicta sunt, sed etiam per cenam magnam, ad quam per angelum in sole stantem, omnes invitati sunt ut venirent, et ederent carnes regum, et chiliarchorum, etc., per quae significatur appropriatio omnium bonorum a Domino. Omnes ibi expressiones forent voces vanae, et absque vita et spiritu, nisi sensus spiritualis intus in illis esset, sicut anima in corpore.