202. Instructus sum, quod homines Antiquissimae Ecclesiae, quae fuit ante diluvium, tam caelesti genio fuerint, ut locuti sint cum angelis caeli, et quod loqui potuerint cum illis per correspondentias; inde status sapientiae illorum factus est talis, ut quicquid viderint in tellure, non modo cogitarent de illo naturaliter, sed etiam simul spiritualiter, ita quoque conjunctim cum angelis caeli. Insuper instructus sum, quod Chanoch, (de quo memoratur in Genesi, v. 21-24,) cum consociis ejus, ex ore illorum collegerit correspondentias, ac scientiam illarum propagaverit ad posteros; ex quo factum est, quod scientia correspondentiarum in multis regnis Asiae non modo nota fuerit, sed etiam exculta, imprimis in terra Canaane, Aegypto, Assyria, Chaldaea, Syria, Arabia, in Tyro, Zidone, Ninive; et quod inde translata sit in Graeciam, sed ibi versa in fabulosa, ut constare potest a vetustissimorum scriptis ibi.