True Christian Religion (Ager) n. 204

Previous Number Next Number See English 

204. Quoniam repraesentativi ritus ecclesiae, qui erant correspondentiae, temporis tractu coeperunt verti in idololatrica, et quoque in magica, tunc illa scientia, ex Divina Domini Providentia, successive deperdita est, et apud gentem Israeliticam et Judaicam prorsus oblitterata. Cultus quidem hujus gentis constabat ex meris correspondentiis, et inde erat repraesentativus caelestium; sed usque nesciebant quid aliquid significabat; erant enim prorsus naturales homines, et inde non scire volebant nec poterant aliquid de spiritualibus et caelestibus, proinde nec aliquid de correspondentiis, nam correspondentiae sunt repraesentationes spiritualium et caelestium in naturalibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church