207. Quod scientia correspondentiarum, per quam datur sensus spiritualis, hodie revelata sit, est causa, quia nunc Divina vera ecclesiae in lucem prodeunt, et haec sunt, ex quibus sensus spiritualis Verbi consistit; et dum haec in homine sunt, sensus litterae Verbi non perverti potest; sensus enim litterae Verbi potest flecti huc illuc; sed si flectitur ad falsum, tunc perit ejus sanctitas interna et cum hac externa; at si flectitur ad verum, manet illa. Sed de his in sequentibus plura dicentur. Quod sensus spiritualis hodie aperiretur, intelligitur per quod Johannes viderit caelum apertum, et tunc equum album; tum quod viderit et audiverit, quod angelus stans in sole omnes ad caenam magnam convocaverit de quibus in Apocalypsi (xix. 11-18). Quod autem diu non agnosceretur, intelligitur per bestiam et per reges terrae, qui facturi bellum cum Sedente super equo albo (Apoc. xix. 19); ut et per draconem, quod persecutus sit mulierem, quae peperit filium, usque in desertum, et ibi ex ore suo ejecerit aquas sicut flumen, ut illam submergeret (Apoc. xii. 13-17).