210. [III.] Quod Sensus Litterae Verbi sit Basis, Continens, et Firmamentum Sensus spiritualis et caelestis ejus. In omni Divino est primum, medium et ultimum, ac primum vadit per medium ad ultimum, et sic existit et subsistit; inde ultimum est Basis. Tum primum est in medio, et per medium in ultimo; ita ultimum est Continens; et quia ultimum est continens et basis, est etiam Firmamentum. Ab erudito comprehenditur, quod illa tria nominari possint finis, causa et effectus; tum Esse, Fieri et Existere, et quod finis sit Esse, causa sit Fieri, et effectus sit Existere; consequenter quod in omni re completa, sit trinum, quod vocatur primum, medium, et ultimum, tum finis, causa et effectus. Cum haec comprehenduntur, etiam comprehenditur, quod omne Divinum opus in ultimo sit completum et perfectum; et quoque quod in ultimo, sit omne, quia in illo priora simul.