218. (ii.) Quod Bona et Vera Verbi in Sensu litterae ejus intelligantur per Urim et Thummim super Ephodo Aharonis. - Urim et Thummim erant super Ephodo Aharonis, per cujus sacerdotium repraesentatus est Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis. Per vestes sacerdotii seu sanctitatis ejus repraesentata sunt Divina vera a Domino; per ephodum repraesentatum est Divinum Verum in suo ultimo, ita Verbum in sensu litterae, nam hoc est Divinum Verum in suo ultimo; inde per duodecim lapides pretiosos, cum nominibus duodecim tribuum Israelis, quae fuerunt Urim et Thummim, repraesentata sunt Divina vera ex Divino Bono in omni complexu. De his ita legitur apud Mosen, Facient Ephodum ex [auro,] hyacinthino et purpura, coccineo dibapho et xylino intertexto. ....Postea [1]facies pectorale judicii,.. secundum opus ephodi...., et opplebis illud oppleturis lapidis; quatuor ordines lapis; pyropus, topazius, smaragdus, primus ordo: chrysoprasus, sapphirus et adamas, secundus ordo: cyanus, achates, et amethystus, tertius ordo: thalassius, sardius et jaspis, quartus ordo.... Lapides.. hi erunt juxta nomina filiorum Israelis; ....sculpturae sigilli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus; ....et portabit Aharon.... super pectorali judicii Urim et Thummim; sintque super corde Aharonis, cum ingredietur ante Jehovam" (Exod. [2]xxviii. 6, 15-21, 30). Quid per vestes Aharonis, ejus ephodum, pallium, tunicam, cidarim, baltheum, repraesentatum est, in Arcanis Caelestibus, Londini editis, super illo capite, explicatum est; ubi ostensum, quod per ephodum repraesentatum sit Divinum Verum in suo ultimo; quod per lapides pretiosos ibi repraesentata sint vera pellucentia ex bono; per duodecim in quaterno ordine, omnia illa a primis ad ultima; per duodecim tribus, omnia ecclesiae; per pectorale, Divinum Verum ex Divino Bono in sensu universali; per Urim et Thummim, exsplendescentia Divini Veri ex Divino Bono in ultimis; Urim enim est ignis lucens, et Thummim exsplendescentia in lingua angelica, et integritas in lingua Hebraea; tum, quod responsa data sint per lucis variegationes, et simul per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem; praeter plura. Ex his constare potest, quod per hos lapides etiam significata sint vera ex bono in sensu ultimo Verbi; nec per alia dantur responsa e caelo, quia in illo sensu est Divinum procedens in suo pleno.