True Christian Religion (Ager) n. 223

Previous Number Next Number See English 

223. (vii.) Quod Potentia Verbi in ultimis, repraesentata sit per Naziraeos. - Legitur in Libro Judicum, de Simsone, quod Naziraeus esset ab utero matris, et quod potentia ejus constaret in crinibus; per Naziraeum et Naziraeatum etiam significatur crinis. Quod potentia ejus in Crinibus consisteret, manifestavit ipse, dicens, "Novacula non ascendit super caput meum, quia Naziraeus, ..ego ab utero matris meae; si [1]radar, tunc recedet a me robur meum, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo" (Jud. xvi. 17). Nemo scire potest, cur Naziraeatus, per quem significatur crinis, institutus est, et unde est, quod Simsoni fuerit robur ex crinibus, nisi sciat quid per "caput" in Verbo significatur. Per "caput" significatur intelligentia, quae est angelis et hominibus a Domino per Divinum Verum; inde per "crines" significatur intelligentia in ultimis seu extremis ex Divino Vero. Quia hoc per "crines significabatur, ideo statutum pro Naziraeis erat, Quod non raderent comam capitis sui, quia illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. 1-21). et quoque ideo statutum est, Quod summus sacerdos ac filii ejus non raderent caput suum, ne morerentur, ac universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6). Quoniam crines propter illam significationem, quae est ex correspondentia, tam sancti erant, ideo Filius Hominis, qui est Dominus quoad Verbum, describitur etiam quoad crines, Quod essent tanquam lana candida, tanquam nix (Apoc. i. 14). Similiter antiquis dierum (Dan. vii. 9). Quoniam "crines" significant Verum in ultimis, ita sensum litterae Verbi, ideo illi qui contemnunt Verbum in mundo spirituali fiunt calvi, et vicissim illi, qui Verbum magnipenderunt et sanctum habuerunt, apparent in comis decentibus. Propter hanc correspondentiam factum est, Quod quadraginta duo pueri, quia Elisaeum vocabant calvum, a duabus ursis discerpti sint (2 Reg. ii. 23, 24);

nam Elisaeus repraesentabat ecclesiam quoad doctrinam e Verbo, et "ursae" significant potentiam veri in ultimis. Quod potentia Divini Veri, seu Verbi sit in sensu litterae ejus, est quia Verbum ibi est in suo pleno, et quia in illo sunt angeli utriusque regni Domini et homines simul.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church