True Christian Religion (Ager) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. (iv.) Quod Divinum Esse et Existere in se, non possit producere aliud Divinum quod sit Esse et Existere in se; consequenter quod Deus alius ejusdem Essentiae non dabilis sit. - Quod Deus unus, qui Creator universi, sit Esse et Existere in se, ita Deus in Se, hactenus ostensum est; inde sequitur, quod non dabilis sit Deus a Deo, quia ipsum Essentiale Divinum, quod est Esse et Existere in se, non dabile est in illo. Perinde est, sive dicatur a Deo gigni, sive procedere, est tamen usque a Deo produci, et hoc parum differt a creari. Quare introducere in ecclesiam fidem quod sint tres Divinae personae, quarum quaelibet singulatim est Deus, et ejusdem essentiae, ac unus natus ab aeterno, et tertius procedens ab aeterno, est prorsus abolere ideam unitatis Dei, et cum hac omnem notionem Divinitatis, et sic efficere ut omne spirituale rationis in exsilium ejiciatur; inde homo non fit homo amplius, sed totus quantus naturalis, qui non plus differt a bestia, quam quod loqui possit; et qui est contra omnia spiritualia ecclesiae, haec enim naturalis homo vocat deliria; inde et non aliunde tam enormia heretica de Deo scaturiverunt. Quapropter Divina Trinitas divisa in personas intulit non modo noctem in ecclesiam, sed etiam mortem. [2] Quod identitas trium Essentiarum Divinarum sit rationis scandalum, constitit mihi ex angelis, qui dixerunt, quod ne quidem possint enuntiare tres Divinitates aequales; et si quis ad illos veniret, et vellet enuntiare, non posset quin avertat se; et quod post enuntiationem fiat sicut truncus humanus, et projiciatur deorsum, et postea abeat ad illos in inferno, qui non aliquem Deum agnoscunt. Veritas est quod implantare infanti et puero ideam trium personarum Divinarum, cui inevitabiliter adhaeret idea trium deorum, sit auferre illis omne lacticinium spirituale, et deinde omnem cibatum spiritualem, et demum omne ratiocinium spirituale, et apud illos, qui se in eo confirmant, inducere mortem spiritualem. Discrimen inter illos qui fide et corde colunt unum Deum Creatorem universi, et Hunc simul Redemptorem et Regeneratorem, est sicut fuit urbs Zion tempore Davidis, et urbs Hierosolymae tempore Salomonis, postquam Templum aedificatum est; at ecclesia, quae credit in tres personas, et in unamquamque ut in singularem Deum, est similis urbi Zioni et Hierosolymae a Vespasiano destructis, et Templo ibi incenso. Pono, homo, qui colit unum Deum, in quo Divina Trinitas est, et sic qui una Persona est, fit plus et plus vivus, et homo angelus; at qui se in pluralitate Deorum ex pluralitate personarum confirmat, fit successive sicut statua facta cum articulis mobilibus, in cujus medio stat Satanas, et loquitur per os articulatum ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church