25. His adjiciam hoc Memorabile: - Quondam experrectus a somno, incidi in profundam meditationem de Deo; et cum suspexi, vidi supra me in caelo lucem candidissimam in forma ovali; et cum fixi intuitum in luce illa, recedebat lux ad latera, et intrabat in peripherias: et tunc ecce patuit mihi caelum, et vidi magnifica, et angelos stantes in forma circi a latere meridionali aperturae, et loquebantur inter se. Et quia accendebar desiderio audiendi quid loquebantur, ideo dabatur mihi primum audire sonum, qui plenus erat amore caelesti, et postea loquelam, quae plena erat sapientia ex illo amore. Loquebantur inter se de Deo uno, et de Conjunctione cum Ipso, et inde Salvatione: loquebantur ineffabilia, quorum pleraque non possunt cadere in voces alicujus linguae naturalis. Sed quia aliquoties fueram in consortio cum angelis in ipso caelo, et tunc in simili loquela cum illis, quia in simili statu, ideo potui nunc intelligere illos, et ex sermone illorum desumere aliqua, quae possunt expromi vocibus linguae naturalis rationaliter. [2.] Dicebant quod Divinum Esse sit Unum, Idem, Ipsum, et Individuum. Haec illustrabant per ideas spirituales: dicendo, quod Divinum Esse non possit cadere in plures, quorum unicuique sit Divinum Esse, et usque illud esse Unum, Idem, Ipsum, et Individuum; cogitaret enim quisque ex suo Esse ex se, et singulatim per se; si tunc etiam ex alteris et per alteros unanimiter, forent plures Dii unanimi, et non Deus unus. Nam unanimitas, quia est consensus plurium, et simul cujusvis ex se et per se, non concordat cum unitate Dei, sed cum pluralitate: non dixerunt Deorum, quia non potuerunt; lux enim caeli, ex qua cogitatio illorum, et aura in qua procedebat sermo illorum, contranitebatur. Dicebant etiam. quod cum vellent enuntiare Deos, et quemlibet ut Personam per se, cadat conatus enuntiandi, illico in Unum, immo in Unicum Deum. His addebant, quod Divinum Esse sit Divinum Esse in se, non a se, quia a se ponit Esse in se ab alio priori; ita ponit Deum a Deo, quod non datur. Quod a Deo est, non vocatur Deus, sed vocatur Divinum; quid enim est Deus a Deo, ita quid Deus a Deo natus ab aeterno, et quid Deus a Deo per Deum natum ab aeterno procedens, nisi voces quibus nihil lucis e caelo inest? [3.] Porro dicebant, quod Divinum Esse, quod in se est Deus, sit Idem; non Idem simplex, sed infinitum, hoc est, Idem ab aeterno in aeternum; est Idem ubivis, ac Idem apud unemquemvis, et in unoquovis: sed quod omne varium et mutabile sit in recipiente; status recipientis hoc facit. Quod Divinum Esse, quod est Deus in se, sit Ipsum, ita illustrabant: - Deus est Ipsum, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, seu quia est ipsum Bonum et ipsum Verum, et inde ipsa vita; quae nisi forent Ipsum in Deo, illa non forent aliquid in caelo et mundo, quia non foret aliquod illorum relativum ad Ipsum. Omne quale sortitur suum quale ex eo, quod sit Ipsum ex quo est, et ad quod se refert ut sit tale. Hoc Ipsum, quod est Esse Divinum, non est in loco, sed apud illos et in illis qui sunt in loco secundum receptionem; quoniam de Amore et Sapientia, seu de Bono et vero, et inde Vita, quae sunt Ipsum in Deo, immo Ipse Deus, non praedicari potest locus, nec progressio e loco in locum; unde Omnipraesentia. Quare dicit Dominus, Quod sit in medio illorum; tum Ipse in illis, et illi in Ipso. [4.] At quia non recipi potest ab ullo qualis in Se est, apparet qualis in Essentia sua est, ut Sol supra caelos angelicos, a quo procedens ut lux est Ipse quoad Sapientiam. ac ut calor est Ipse quoad Amorem. Ipse non est Sol ille, sed Divinus Amor et Divina Sapientia exiens ab Ipso proxime, circumcirca Ipsum, coram angelis apparent ut Sol. Ipse in Sole est Homo; est Dominus noster Jesus Christus, tam quoad Divinum a quo, quam quoad Divinum Humanum; quoniam Ipsum, quod est ipse Amor et ipsa Sapientia, fuit Anima Ipsi a Patre, ita Divina vita, quae est Vita in se. Aliter in unoquovis homine; in illo anima non est Vita, sed recipiens vitae, Dominus etiam hoc docet, dicendo, "Ego sum Via, Veritas, et Vita" [(Joh. xiv. 6)]; et alibi, "Quemadmodum.. Pater habet Vitam in Se Ipso, ita etiam dedit Filio Vitam habere in Se Ipso" (Joh. v. 26): "Vita in Se Ipso" est Deus. His addiderunt, quod illi qui in aliqua luce spirituali sunt, ex his possint percipere, quod Divinum Esse, quia est Unum, Idem, Ipsum, et inde Individuum, non possit dari in pluribus; et quod si diceretur dari, forent manifestae contradictiones in adjectis.