True Christian Religion (Ager) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. De Dei Infinitate, seu Immensitate et Aeternitate. Sunt duo propria mundi naturalis, quae faciunt ut omnia ibi finita sint; unum est spatium, et alterum est tempus; et quia mundus ille creatus est a Deo, et una cum illo mundo creata sunt spatia et tempora, et haec finiunt illum, ideo de duobus initiis illorum, quae sunt Immensitas et Aeternitas, agendum est. Immensitas Dei enim se refert ad spatia, ac Aeternitas ad tempora, et Infinitas comprehendit et Immensitatem et Aeternitatem. At quia Infinitas transcendit finitum, et cognitio illius mentem finitam, ideo ut aliquo modo percipiatur, de illa in hac serie transigendum est: - (i.) Quod Deus, quoniam Est et Existit in Se, et omnia in universo sunt et existunt ex Ipso, Infinitus sit. (ii.) Quod Deus, quoniam ante mundum fuit, ita antequam spatia et tempora orta sunt, sit Infinitus. (iii) Quod Deus, postquam mundus factus est, sit in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore. (iv.) Quod Infinitas [Dei] respective ad spatia dicatur Immensitas, et respective ad tempora dicatur Aeternitas, et quod tametsi hi respectus sunt, usque nihil spatii in Ipsius Immensitate, et nihil temporis in Ipsius Aeternitate sit. (v.) Quod illustrata ratio ex permultis in mundo videre possit Infinitatem Dei Creatoris. (vi.) Quod omne creatum sit finitum, et quod Infinitum sit in finitis ut in receptaculis, et quod in hominibus ut in suis imaginibus. Sed haec singulatim explicabuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church