True Christian Religion (Ager) n. 277

Previous Number Next Number See English 

277. His adjiciam sequentia Memorabilia. Primum hoc: - Quodam die in spiritu pervagatus sum varia loca in mundo spirituali, propter finem ut observarem repraesentationes caelestium, quae in multis locis ibi exhibentur; et in quadam domo, ubi angeli erant, vidi magnas crumenas, in quibus reconditum fuit argentum in multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, immo diripere: sed juxta crumenas illas sedebant duo juvenes, qui custodes: locus ubi repositae erant, apparebat sicut praesepe in stabulo: in camera proxima visae sunt virgines modestae, cum uxore casta; et prope illam cameram stabant bini infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter ludendum sit, sed sapienter agendum. Postea apparebat scortum, tum equus jacens mortuus. Postquam haec visa sunt, instructus sum, quod per illa repraesentatus sit sensus naturalis Verbi, in quo sensus spiritualis. Magnae illae crumenae argento plenae significabant cognitiones veri in multa copia: quod apertae essent, et tamen a juvenibus custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere, sed quod caveatur, ne aliquis sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, violet. Praesepe sicut in stabulo, significabat nutritionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesepe. quia equus. qui inde edit, intellectum. Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae, nam angeli supremi caeli, qui sapientissimi sunt, ex innocentia apparent e longinquo sicut infantes. Scortum cum equo mortuo, significabat falsificationem veri a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; scortum significat falsificationem, et equus mortuus intellectum veri nullum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church