True Christian Religion (Ager) n. 281

Previous Number Next Number See English 

281. Quintum Memorabile: -

Quoniam a Domino mihi datum est simul in mundo spirituali et in mundo naturali esse, et inde loqui cum angelis sicut cum hominibus, et per id cognoscere status illorum qui post mortem alluunt in hactenus ignotum illum mundum (locutus enim sum cum omnibus meis affinibus et amicis, et quoque cum regibus et ducibus, ut et cum eruditis, qui fata sua obiverunt, et hoc nunc continue per viginti septem annos); quapropter ab experientia viva possum discribere status hominum post mortem, quales sunt illorum qui bene vixerunt, et illorum qui male. Sed hic modo aliqua memorabo de statu illorum, qui in falsis doctrinae se confirmaverunt ex Verbo, qui sunt in specie illi qui pro justificatione per solam fidem id fecerunt. Status horum successivi sunt sicut nunc sequitur: (i.) Quando defuncti sunt, et quoad spiritum revivunt, quod fit communiter tertio die postquam cor cessavit pulsare, apparent sibi in simili corpore, in quo prius in mundo, usque adeo, ut non sciant aliter, quam quod adhuc in priori mundo vivant, verum non in corpore materiali, sed in corpore substantiali, quod coram sensibus illorum apparet sicut materiale, tametsi non est. [2.] (ii.) Post aliquot dies vident quod in mundo sint, ubi sunt variae Societates institutae, qui mundus vocatur Mundus Spirituum, et est medius inter Caelum et Infernum. Omnes societates ibi, quae innumerae sunt, mirabiliter ordinatae sunt secundum affectiones naturales bonas et malis; societates ordinatae secundum affectiones naturales bonas, communicant cum caelo, et societates ordinatae secundum affectiones malas, communicant cum inferno. [3.] (iii.) Novitius spiritus, seu spiritualis homo, deducitur et transfertur in varias societates, tam bonas quam malas, et exploratur num afficitur bonis et veris, et quomodo, vel num afficitur malis et falsis, et quomodo. [4.] (iv.) Si afficitur bonis et veris, abducitur a societatibus malis, et inducitur in societates bonas, et quoque in varias, usque dum venit in societatem suae affectioni naturali correspondentem, et ibi fruitur bono isti affectioni correspondente, et hoc usque dum naturalem affectionem exuit, et spiritualem induit, et tunc elevatur in caelum; sed hoc fit illis, qui in mundo vixerunt vitam charitatis, et sic quoque vitam fidei, quae est, quod crediderint in Dominum, et fugerint mala ut peccata. [5.] (v.) At illi qui se in falsis confirmaverunt per rationalia. imprimis per Verbum, et sic non aliam vitam quam mere naturalem Ita malam vixerunt, nam mala comitantur falsa, et falsis adhaerent mala, hi quia non afficiuntur bonis et veris, sed malis et falsis, abducuntur a societatibus bonis, ac inducuntur in societates malas, et quoque in varias, usque dum veniunt in aliquam sui amoris concupiscentiis correspondentem. [6.] (vi.) Sed quia in mundo simulaverunt affectiones bonas in externis, tametsi in internis illorum non essent nisi affectiones malae seu concupiscentiae, tenentur per vices in externis; et illi qui in mundo praefuerunt coetibus, praeficiuntur hic et ibi in mundo spirituum societatibus, in communi aut in parte secundum amplitudinem officiorum quibus prius functi fuerant; sed quia non amant verum, nec amant justum, nec illustrari possunt usque ut sciant quid verum et justum, ideo post aliquot dies abrogantur. Vidi tales translatos ab una societate in alteram, et ubivis datam illis administrationem, sed post breve tempus toties abrogatos. [7.] (vii.) Post frequentes abdicationes quidam ex taedio non volunt, quidam ex timore jacturae famae non audent, amplius ambire functiones; quare recedunt, et sedent tristes, et tunc abducuntur in solitudinem. ubi sunt casae, quas intrant, et ibi datur illis aliquod opus ad faciendum; et sicut faciunt, recipiunt cibum, et si non faciunt, esuriunt, et non recipiunt; quare necessitas cogit. Cibi ibi sunt similes cibis in nostro mundo, sed sunt ex origine spirituali, et dantur e caelo a Domino omnibus secundum usus quos faciunt; otiosis, quia inutiles sunt, non dantur. [8.] (viii.) Post aliquod tempus fastidiunt opus; et tunc exeunt e casis; et si fuerunt sacerdotes, volunt aedificare; et illico tunc apparent strues lapidum caesorum, laterum, asserum, tabularum, tum acervi ex cannis et juncis, ex argilla, calce, et bitumine; quae cum vident, incenditur libido aedificandi, et incipiunt struere domum, sumendo nunc lapidem, nunc lignum, nunc cannam, nunc lutum, et ponunt unum supra alterum inordinate, at in illorum visu ordinate; sed quod interdiu aedificant, noctu dilabitur; at sequente die colligunt ex rudere lapsa, ac iterum aedificant, et hoc tamdiu, usque dum illos taedet aedificare: hoc fit ex correspondentia, quae est, quod congesserint loca ex Verbo, ad confirmandum falsa fidei, et falsa illorum non aliter aedificant ecclesiam. [9.] (ix.) Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; et quia otiosis non datur cibus e caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi sunt cibum. et sedaturi famen: cum in hoc statu sunt, veniunt ad illos aliqui, a quibus petunt stipem; et dicunt, "Cur ita otiosi sedetis? Venite nobiscum in nostras domus, et dabimus vobis opera ad faciendum, et cibabimus vos." Et tunc laeti sergunt, et abeunt cum illis in domus illorum, et ibi cuilibet datur suum opus, et propter opus datur cibus: sed quia omnes, qui se confirmaverunt in falsis fidei, non facere possunt opera boni usus, sed opera mali usus, nec faciunt fideliter, sed fraudulenter, ut et invito; quare relinquunt sua opera, et modo amant conversari, loqui, ambulare, et dormire; et quia tunc ab heris non possunt adduci amplius ad opera, ideo sicut inutiles amandantur. [10.] (x.) Quando amandati sunt, aperitur illis oculus, et vident viam tendentem ad quandam cavernam; quo cum veniunt, aperitur ostium, ac intrant, et quaerunt num ibi cibus; et cum respondetur quod ibi cibus, petunt ut libi liceat manere; et dicitur quod liceat ac introducuntur, et post illos clauditur ostium: et tunc venit praesul illius cavernae, et dicit illis, "Non potestis amplius exire; videte sodales vestros, omnes laborant, et sicut laborant, victus e caelo illis datur; hoc dico vobis ut sciatis." Et quoque dicunt sodales, "Praesul noster novit ad quod opus quisque idoneus est, et tale cuilibet injungit cottidie; quo die id absolvitis, datur vobis cibus; et si non, non datur cibus nec vestis; et si quis malum facit alteri, conjicitur ad angulum cavernae, in quendam lectum ex pulvere damnato, ubi miscere cruciatur, et hoc usque dum praesul videt signum paenitentiae apud illum; et tunc eximitur, et mandatur ei ut faciat opus suum. [11.] Et quoque dicitur ei, quod cuique liceat post opus suum ambulare confabulari, et postea dormire: et deducitur interius in cavernam, ubi sunt scorta, ex quibus licet unicuique aliquam sibi sumere, et nominare suam mulierem, at sub poena interdicitur scortari promiscue. Ex talibus cavernis, quae non sunt nisi quam aeterna ergastula, consistit infernum. Datum mihi est intrare in aliquas, et videre, propter finem ut notum facerem; et visi sunt omnes ut viles; nec unus ex illis scivit, quis et in quo munere fuerat in mundo; sed Angelus, qui mecum erat, dixit mihi, quod hic fuerit in mundo famulus, hic miles, hic praefectus, hic sacerdos, hic in dignitate, hic in opulentia; et tamen omnes non sciunt alter quam quod servi et similes sodales fuerint; hoc ex causa quia interius similes fuerant, tametsi exterius dissimiles, ac interiora consociant omnes in mundo Spirituali. [12.] Quod inferna in genere attinet, consistunt illa ex meris talibus cavernis et ergastulis, sed ex dissimilibus ubi sunt satanae, et ubi sunt diaboli. Satanae dicuntur qui in falsis et inde malis fuerunt, et diaboli qui in malis et inde falsis Satanae apparent in luce caeli lividi sicut cadavera, et quidam nigri sicut mumia; at diaboli apparent in luce caeli furve igniti, et quidam atri sicut fuligo; at omnes quoad facies et corpora monstrosi; sed in sua luce, quae est instar lucis ex carbonibus ignitis. non ut monstra, sed ut homines; hoc illis datum est, ut consociari possint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church