True Christian Religion (Ager) n. 322

Previous Number Next Number See English 

322. In sensu spirituali per "false testari" intelligitur persuadere quod falsum fidei sit verum fidei, et quod malum vitae sit bonum vitae, et vicissim; sed hoc et illud facere ex proposito, non autem ex ignorantia, ita illa facere postquam scit quid verum et bonum, non autem antea; nam Dominus dicit, "Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis, quod videmus, ideo peccatum vestrum manet" (Joh. ix. 41). Hoc falsum in Verbo intelligitur per "mendacium," et propositum per "dolum" in his locis: "Excidimus foedus cum morte, et cum inferno [1]fecimus visionem; ....posuimus mendacium in fiduciam, et in falsitate latuimus" (Esai. xxviii. 15). "Populus rebellionis illi, filii mendaces, non volunt audire legem Jehovae" (Esai. xxx. 9). "A propheta usque ad sacerdotem, quivis facit mendacium" (Jerem. viii. 10). "Habitatores loquuntur mendacium, et quoad linguam dolus in ore illorum" (Mich. [2]vi. 12). "Perdes loquentes mendacium, virum.... doli abominatur Jehovah" (Psalm. v. 7 [B.A. 6]). "Docuerunt linguam suam loqui mendacium, ...habitare [3]illorum in medio doli" (Jerem. ix. [4]4, 5 [B.A. 5, 6]). Quia per "mendacium" intelligitur falsum, idea Dominus dicit, Quod Diabolus loquatur mendacium ex propriis suis (Joh. viii. [5]44). ("Mendacium" significat falsum, et falsiloquium, etiam in his locis: Jerem. [6]xxiii. 14, 32: Ezech. xiii. [7]6-9; xxi [8]34 [B.A. 29]; Hosch. vii. 1; xii. 1; Nah. iii. 1; Psalm. cxx. 2, 3.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church