True Christian Religion (Ager) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. I. Quod Fides salvifica sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum. Quod fides salvifica sit in Deum Salvatorem, est quia Ille est Deus et Homo, et Ipse in Patre et Pater in Ipso, et sic unum; quare qui Ipsum adeunt, simul etiam Patrem adeunt, et sic Deum unum et unicum, et fides salvifica non datur in alium. Quod credendum seu fides habenda sit in Filium Dei, Redemptorem et Salvatorem, conceptum a Jehovah et natum a Maria Virgine, nominatum Jesus Christus, Constat ex mandatis frequenter iteratis ab Ipso, et postea ab apostolis. Quod fides in Ipsum mandata sit ab Ipso, manifeste patet ex his locis: Jesus dixit, "Haec est voluntas" Patris "qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem Ego illum extremo die" (Joh. vi. 40). "Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36). "Ut omnis qui credit in" Filium, "non pereat, sed vitam aeternam habeat: adeo namque Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (Joh. iii. 15, 16). Jesus dixit.., "Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, ....non morietur in aeternum" (Joh. xi. 25, 26). "Amen, amen dico vobis, qui credit in Me, habet vitam aeternam; Ego sum Panis vitae" (Joh. vi. 47, 48). "Ego sum Panis vitae; qui venit ad Me non esuriet, et qui credit in Me non sitiet unquam" (Joh. vi. 35). "Jesus clamavit dicens Si quis sitiverit, [1]venito ad Me, et [2]bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina ex ventre ejus fluent aquae viventis" (Joh. vii. 37, 38). Dixerunt ad Jesum, "Quid faciemus ut operemur opera Dei Respondit Jesus, ....Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum, quem misit" Pater (Joh. vi. 28, 29). "Quousque Lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (Joh. xii. 36). "Qui credit in" Filium Dei, "Non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 18). Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit.. Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius" (Joh. xx. 31). "Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (Joh. viii. 24). Jesus dixit, "Cum venerit" Paracletus spiritus veritatis, "arguet mundum de peccato, justitia et judicio: de peccato, quod non credant in Me" (Joh. xvi. 8[, 9]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church