True Christian Religion (Ager) n. 341

Previous Number Next Number See English 

341. Credere, quod homo qui bene vivit et rite credit, non salvetur, et quod Deus possit salvare et damnare ex libero et placito quemcumque vult, homo qui perit, potest jure arguere Deum immisericordiae et inclementiae, et quoque saevitiae; immo negare Deum esse Deum: et insuper quod in Verbo suo locutus sit vana, et praeceperit talia quae nihili sunt, aut quae nugae sunt. Et porro, si homo, qui bene vivit et rite credit, non salvatur potest ille etiam arguere Deum violationis foederis sui, quod pepigit super monte Sinai, et suo digito inscripsit duabus tabulis. Quod Deus non possit nisi salvare illos qui secundum praecepta Ipsius [3]vivunt et fidem habent in Ipsum, constat ex Domini verbis (apud Johannem xiv. 21-24); et potest unusquisque, cui religio et sana ratio est, se confirmare in eo, dum cogitat, quod Deus, qui constanter est apud hominem, et dat ei vitam, et quoque facultatem intelligendi et amandi, non possit aliter quam amare illum, et per amorem conjungere Se illi, qui bene vivit et rite credit. Estne hoc a Deo inscriptum omni homini et omni creaturae? Num potest pater et mater rejicere infantes suos, num avis pullos suos, num animal catulos suos? Hoc ne quidem possunt tigrides, pantherae, et serpentes. Aliter facere, foret contra ordinem, in quo Deus est, et secundum quem agit, et quoque contra ordinem, in quem creavit hominem. Nunc sicut impossibile est Deo damnare aliquem qui bene vivit, et rite credit, ita vicissim impossible est Deo salvare aliquem qui male vivit, et inde falsa credit; hoc alterum etiam est contra ordinem, proinde contra omnipotentiam Ipsius, quae non potest procedere quam per viam justitiae; et leges Justitiae sunt veritates, quae non possunt mutari: nam Dominus dicit, "Facilius est caelum et terram transire, quam legis unum apicem cadere" (Luc. xvi. 17). Omnis, qui aliquid novit de essentia Dei, et de libero arbitrio hominis, hoc potest percipere: sicut pro exemplo, Adamo fuit liberum edendi ex arbore vitae, et quoque ex arbore scientiae boni et mali; si modo [1]edisset ex arbore seu arboribus vitae, num possibile fuisset Deo expellere illum ex horto? Credo quod non. At postquam [2]edit de arbore scientiae boni et mali, num possibile fuisset Deo retinere illum in horto? Credo etiam quod non: similiter quod Deus non possit aliquem angelum receptum in caelo dejicere in infernum, nec aliquem judicatum diabolum immittere in caelum. Quod utrumque ex Divina sua omnipotentia non possit facere, videatur in transactione De Divina Omnipotentia (supra n. 49-70).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church