True Christian Religion (Ager) n. 344

Previous Number Next Number See English 

344. Esse Fidei Novae Ecclesiae est, 1. Confidentia in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum. 2. Fiducia, quod ille qui bene Vivit et rite credit ab Ipso salvetur. Essentia Fidei Novae Ecclesiae, est, Veritas ex Verbo. Existentia Fidei Novae Ecclesiae, est, 1. Visus Spiritualis. 2. Concentus veritatum. 3. Convictio. 4. Agnitio inscripta menti. Status Fidei Novae Ecclesiae sunt, 1. Fides infans, Fides adolescens, Fides adulta. 2. Fides genuini veri, et Fides apparentiarum veri. 3. Fides memoriae, Fides rationis, Fides lucis. 4. Fides naturalis, Fides spiritualis, Fides caelestis. 5. Fides viva et Fides miraculosa. 6. Fides libera et Fides coacta. Ipsa Forma Fidei Novae Ecclesiae in idea Universali et in idea particulari, videatur supra (n. 2 et 3).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church