True Christian Religion (Ager) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. His adjiciam hoc Memorabile: -

Quondam eram in stupore de ingente multitudine hominum qui creationem addicunt naturae, et inde omnia quae sub sole, et omnia quae supra solem sunt; dicentes ex agnitione cordis, cum vident aliquid, "Annon hoc naturae est?" et cum interrogantur, quare dicunt illa naturae esse, et cur non Dei, cum tamen aliquoties cum communione dicunt quod Deus creaverit Naturam, et inde possunt tam aeque dicere, quod illa, quae vident, Dei sint, quam quod naturae sint; sed respondent tono interno paene tacito, "Quid Deus nisi natura?" Apparent illi omnes ex persuasione de creatione universi ex natura, et ex insania illa sicut ex sapientia, gloriosi, adeo ut aspiciant omnes qui agnoscunt creationem universi a Deo, sicut formicas. quae repunt humi, et terunt stratam viam, et quosdam sicut papiliones, qui in aere volant; vocantes illorum dogmata somnia, quia vident quae non vident; dicentes, "Quis vidit Deum, et quis non videt naturam?" [2.] Quando in stupore de multitudine talium eram, adstitit mihi a latere angelus, et dixit mihi, "Quid meditaris?" Et respondi, "De multitudine talium, qui credunt quod natura sit ex se, et sic creatrix universi." Et dixit mihi angelus, "Totum infernum ex talibus est, et vocantur ibi satanae et diaboli; satanae qui confirmaverunt se pro natura, et inde negaverunt Deum; diaboli qui facinorose vixerunt, et sic e cordibus omnem agnitionem Dei rejecerunt: sed deducam te ad gymnasia, quae in plaga meridionali occidentali sunt, ubi tales, et nondum in inferno sunt." Et prehendit me manu, et deduxit; et vidi domunculas, in quibus gymnasia, et in medio illarum unam, quae erat sicut praetorium reliquorum; hoc constructum erat ex lapidibus piceis, qui superinducti erant lamellis sicut vitreis ex auro et argento quasi micantibus, quales sunt quae vocantur selenites seu lapides speculares; et hic et ibi erant interspersa conchilia nitentia. [3.] Huc accessimus et pulsavimus, et mox unus aperuit januam et dixit, "Beneventote;" et cucurrit ad mensam, et apportavit quatuor libros, et dixit, "Hi libri sunt sapientia, cui multitudo regnorum hodie applaudit; huic libro seu sapientiae applaudunt multi in Gallia, huic multi in Germania, huic aliqui in Batavia, et huic aliqui in Britannia." Porro dixit, "Si vultis videre, faciam ut hi quatuor libri coram oculis vestris luceant;" et tunc gloriam famae suae effudit et circumfudit, et libri mox sicut ex luce fulserunt; sed haec lux coram oculis nostris illico evanuit. Et tunc quaesivimus, quid nunc scribit; et respondit, quod nunc illa quae intimae sapientiae sunt e thesauris suis educat et expromat, quae in compendio sunt haec: (1.) Num natura sit vitae, vel num vita sit naturae. (2.) Num centrum sit expansi vel num expansum sit centri. (3.) [1]De centro et expanso naturae et vitae. [4.] His dictis reposuit se super solio ad mensam; nos vero in gymnasio ejus, quod erat spatiosum, ambulavimus. Ille super mensa habebat candelam, quia non lux solaris ibi erat, sed lux nocturna lunaris; et, quod miratus sum, candela visa est circumcirca ibi ferri, et illuminare; at quia illa non erat emuncta, illuminabat parum; et cum scripsit, vidimus imagines in variis formis e mensa in parietes volantes, quae in nocturna illa luce lunari apparebant sicut volucres pulchrae Indicae; sed cum aperuimus januam, ecce illae in luce diurna solari apparebant sicut aves vesperae, quibus alae retiformes sunt; erant enim verisimilitudines, quae per confirmationes factae sunt fallaciae, quae ingeniose in series ab illo erant connexae. [5.] Postquam haec vidimus, accessimus ad mensam, et quaesivimus illum, quid nunc scribit. Dixit, de primo illo, Num natura sit vitae, vel num vita sit naturae; et de hoc inquiit, quod possit utrumque confirmare, et facere ut sit verum; sed quia intus latet aliquod reconditum, quod timet, non ausit confirmare nisi hoc, Quod natura sit vitae, hoc est, ex vita, non autem quod vita sit naturae, hoc est, ex natura. Quaesivimus blande, quid est quod intus latet reconditum quod timet. Respondit, quod sit quod, vocari possit naturalista, et sic atheus a clericis, et vir non sanae rationis a laicis, quoniam hi et illi sunt vel credentes ex caeca fide, vel videntes ex visu confirmantium illam. [6.] Sed tunc ex quadam indignatione zeli pro veritate allocuti sumus illum, dicentes, "Amice, valde falleris; sapientia tua, quae est ingeniositas scribendi, seduxit te, et gloria famae induxit te ad confirmandum quod non credis. Nostine quod mens humana sit elevabilis supra sensualia, quae sunt quae in cogitationibus sunt ex sensibus corporis, et quod cum elevatur, videat illa quae vitae sunt supra, et illa quae naturae sunt infra? Quid vita aliud quam amor et sapientia? et quid natura aliud quam illorum receptaculum, per quod operentur suos effectus seu usus? Num haec possunt unum esse, quam sicut principale et instrumentale? Num potest lux unum esse cum oculo? num sonus cum aure? Unde horum sensus nisi ex vita, et illorum formae nisi ex natura? Quid corpus humanum nisi quam organum vitae? Annon omnia et singula ibi organice formata sunt ad producendum illa quae amor vult ac intellectus cogitat? Suntne organa corporis ex natura, ac amor et cogitatio ex vita? Suntne illa inter se prorsus distincta? Eleva aciem ingenii adhuc parum altius, et videbis quod vitae sit affici et cogitare, et quod affici sit amoris, et cogitare sapientiae, ac utrumque vitae, nam, ut dictum est, amor et sapientia sunt vita. Si adhuc facultatem intelligendi elevas parum altius, videbis, quod non detur amor et sapientia, nisi alicubi sit illorum origo, et quod origo illorum sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et inde ipsa Vita; et haec sunt Deus a quo natura. [7.] Postea locuti sumus cum illo de altero, Num centrum sit expansi, vel num expansum sit centri; et quaesivimus cur hoc ventilat. Respondit propter finem, ut concludat de centro et expanso naturae et vitae, ita de origine unius et alterius; et cum interrogavimus quae ejus mens, respondit de his similiter ut prius, quod utrumque possit confirmare, sed quod ex timore jacturae famae confirmet quod expansum sit centri, hoc est, a centro; "tametsi scio quod ante solem fuerit aliquid, et hoc ubivis in expanso, et quod hoc in ordinem a se confluxerit, ita in centrum." [8.] Sed tunc iterum allocuti sumus illum ex zelo indignante, et diximus, "Amice, insanis;" et cum hoc audivit, retraxit solium a mensa, et timide nos aspexit, et tunc attendit aurem, sed ridens. At continuavimus dicendo, "Quid insanius est dicere, quam quod centrum sit ab expanso; per centrum tuum intelligimus solem, et per expansum tuum intelligimus universum; et sic quod universum exstiterit absque sole? Facitne sol naturam et omnes ejus proprietates, quae unice dependent a luce et calore procedentibus a sole per atmosphaeras? Ubinam haec prius? Sed unde haec in sequente ventilatione dicemus. Suntne atmosphaerae, et omnia quae super tellure, sicut superficies, et sol illorum centrum? Quid illa omnia absque sole? Num possunt uno momento subsistere? Inde quid illa omnia ante solem? Num potuerunt existere? Estne subsistentia perpetua existentia? Cum itaque omnium naturae subsistentia est a sole, sequitur quod etiam omnium existentia; hoc videt, et ex autopsia agnoscit unusquisque. [9.] Annon posterius sicut existit etiam subsistit a priori? Si superficies foret prius, et centrum posterius, an non prius subsisteret ex posteriori, quod tamen est contra leges ordinis? Quomodo possunt posteriora producere priora, aut exteriora interiora, aut crassiora puriora? Inde quomodo possunt superficies, quae faciunt expansum, producere centrum? Quis non videt quod hoc sit contra naturae leges? Adduximus haec argumenta ex analysi rationis, ad confirmandum quod expansum existat a centro, et non vicissim, tametsi unusquisque, qui juste cogitat, absque illis argumentis hoc videt. Dixisti quod expansum confluxerit in centrum a se. Num sic fortuito in tam mirabilem et stupendum ordinem, ut unum sit propter alterum, et omnia et singula propter hominem, et ejus vitam aeternam? Num natura ex aliquo amore per aliquam sapientiam potest intendere fines, prospicere causas, et sic providere effectus, ut talia in suo ordine existant? Et num potest ab hominibus facere angelos. et ex his caelum, et facere, ut illi qui ibi sunt, vivant in aeternum? Pone haec et cogita, et cadet tua idea de existentia naturae a natura. [10.] Post haec, quaesivimus illum, quid cogitaverat, et quid nunc cogitat de tertio, De centro et expanso naturae et vitae; num credat quod centrum et expansum vitae sit idem cum centro et expanso naturae. Dixit, quod haereat, et quod prius cogitaverit quod interior activitas naturae sit vita, et quod amor et sapientia, quae essentialiter faciunt hominis vitam, sint inde; et quod ignis solis per calorem et lucem, mediis atmosphaeris, producat illam; at quod nunc ex auditis de hominum vita post mortem, in ambiguo sit, et quod hoc ambiguum ferat mentem jam sursum jam deorsum; et cum sursum, agnoscat centrum. de quo prius non aliquid noverat; et cum deorsum, videat centrum quod credidit unicum; et quod vita sit ex centro de quo prius non aliquid sciverat, et quod natura sit ex centro quod prius credidit unicum esse, et quod utrumque centrum habeat expansum circum se. [11.] Ad haec diximus, "Bene," modo etiam velit ex centro et expanso vitae spectare centrum et expansum naturae, et non vice versa: et instruximus illum, quod supra caelum angelicum sit Sol, qui est purus Amor, ad apparentiam igneus sicut sol mundi, et quod ex calore, qui procedit ex illo Sole, sit angelis et hominibus voluntas et amor, et quod ex luce inde sit illis intellectus et sapientia; et quod illa quae inde sunt, dicantur spiritualia, et quod illa quae ex sole mundi procedunt sint continentia seu receptacula vitae, et dicantur naturalia; tum quod expansum centri vitae dicatur mundus spiritualis, qui ex suo Sole subsistit, et quod expansum centri naturae dicatur mundus naturalis, qui ex suo sole subsistit. Nunc quia de amore et sapientia non praedicari possunt spatia et tempora, sed pro illis status, sequitur quod expansum circum Solem caeli angelici non sit extensum, sed usque in extenso solis naturalis, et apud subjecta viva ibi secundum receptiones. et receptiones secundum formas et status. [12.] Sed tunc quaesivit. "Unde ignis solis mundi seu naturae?" Respondebamus, quod sit ex Sole caeli angelici, qui non est ignis, sed Divinus Amor proxime procedens a Deo, qui in medio ejus est. Hoc quia miratus est, demonstravimus ita: "Amor in sua essentia est spiritualis ignis; inde est, quod "ignis" in Verbo in spirituali ejus sensu significet amorem; unde orant in templis sacerdotes, ut ignis caelestis impleat corda, per quam intelligunt amorem; ignis altaris, et ignis candelabri in tabernaculo apud Israelitas, non aliud quam Divinum Amorem repraesentavit; calor sanguinis. seu calor vitalis hominum, et in genere animalium, non aliunde est quam ex amore qui facit vitam illorum; inde est, quod homo incendatur, incalescat et inflammetur, dum amor ejus exaltatur in zelum, aut excitatur in iram et excandescentiam: quare ex eo, quod calor spiritualis, qui est amor, producat calorem naturalem apud homines, usque ut accendat et inflammet illorum facies et artus, constare potest quod ignis solis naturalis non aliunde exstiterit quam ex igne Solis spiritualis, qui est Divinus Amor. [13.] Nunc quia expansum oritur ex centro, et non vicissim, ut supra diximus, et centrum vitae, quod est Sol caeli angelici, est Divinus Amor proxime procedens a Deo, qui in medio illius Solis est; et quia inde est expansum illius centri, quod vocatur mundus spiritualis; et quia ex illo Sole exstiterat sol mundi, et ex hoc expansum ejus quod vocatur mundus naturalis, patet, quod universum a Deo creatum sit." Post haec abivimus, et ille comitatus est nos extra atrium sui gymnasii, et locutus est cum nobis de caelo et inferno, et de Divino auspicio, ex nova ingenii sagacitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church