True Christian Religion (Ager) n. 367

Previous Number Next Number See English 

367. (iv.) Quod autem homo, qui dividit Dominum, Charitatem, et Fidem, non sit forma recipiens, sed forma destruens. - Qui enim separat Dominum a charitate et fide, is separat ab his vitam; qua separata charitas et fides vel non sunt, vel sunt abortus. Quod Dominus sit ipsa Vita, videatur supra (n. 358). Qui agnoscit Dominum, et separat charitatem, is non agnoscit Ipsum nisi labiis; agnitio et confessio ejus est modo frigida, in qua non est fides; caret enim essentia spirituali, nam charitas est essentia fidei. Qui autem facit charitatem, et non agnoscit Dominum quod sit Deus caeli et terrae, unum cum Patre, sicut Ipse docet, non aliam charitatem facit quam mere naturalem, in qua non est vita aeterna. Homo ecclesiae scit, quod omne bonum quod in se bonum est, sit a Deo, consequenter a Domino, qui est verus Deus et vita aeterna (1 Joh. v. 21 [B.A. 20]): similiter charitas, quia bonum et charitas unum sunt. [2.] Quod fides separata a charitate non sit fides, est quia fides est lux vitae hominis, et charitas est calor vitae ejus; quare si charitas separatur a fide, est sicut dum calor separatur a luce; inde fit status hominis qualis est status mundi tempore brumae, quo omnia super tellure emoriuntur. Charitas et fides, ut charitas sit charitas et fides sit fides, non plus separari possunt, quam voluntas et intellectus; quae si separantur, fit intellectus nihil, et mox etiam voluntas. Quod simile sit cum charitate et fide, est quia charitas residet in voluntate, et fides in intellectu. [3.] Charitatem a fide separare, est sicut separare essentiam a forma. In erudito orbe notum est quod essentia absque forma et forma absque essentia non sit aliquid, non enim est essentiae aliquod quale nisi a forma, nec est forma aliquod ens subsistens nisi ab essentia; proinde non est aliqua praedicatio de utrisque a se invicem separatis. Est quoque charitas essentia fidei, et fides forma charitatis, prorsus sicut supra dictum est, quod bonum sit essentia veri, ac verum forma boni. [4.] Sunt haec duo, videlicet bonum et verum, in omnibus et singulis, quae essentialiter existunt; quare charitas quia est boni, et fides quia est veri, possunt illustrari per comparationes cum pluribus in corpore humano, et cum pluribus super tellure. Coincidit comparatio cum respiratione pulmonis et cum motu systolico cordis, non enim plus separari potest charitas a fide, quam potest cor a pulmone; cessante enim pulsu cordis, actutum cessat respiratio pulmonis; ac cessante respiratione pulmonis, fit deliquium omnium sensuum, et quoque privatio motus omnium musculorum, et brevi post cessat etiam cor, et dissipatur omne vitae. Coincidit haec comparatio, quoniam cor correspondet voluntati et inde quoque charitati, ac respiratio pulmonis intellectui et inde quoque fidei; nam, ut supra dictum est, charitas residet in voluntate, et fides in intellectu; nec aliud in Verbo intelligitur per "cor" et "spiritum." [5.] Separatio charitatis et fidei etiam coincidit cum separatione sanguinis et carnis, sanguis enim separatus a carne est cruor et fit sanies; et caro separata a sanguine successive putrescit, et ei innascuntur vermiculi; "Sanguis" etiam in spirituali sensu significat verum sapientiae et fidei, et "caro" bonum amoris et charitatis: quod "sanguis" illud significet, ostensum est in Apocalypsi Revelata. n. 379; et quod "caro" illud, n. 832. [6.] Charitas et fides, ut una et altera sit aliquid, non plus separari possunt, quam apud hominem cibus et aqua, aut quam panis et vinum; cibus enim et panis absque aqua et vino assumpti modo distendunt ventrem, ac sicut indigestae moles perdunt illum, et fiunt sicut putre caenum. Aqua et vinum absque cibo et pane etiam distendunt ventrem, et quoque vasa et poros, quae sic cassa nutritione emaciant corpus usque ad mortem. Haec comparatio etiam quadrat, quoniam "cibus" et "panis" in spirituali sensu significant bonum amoris et charitatis, et "aqua" et "vinum" verum sapientiae et fidei (videatur Apocalypsis Revelata, n. 50, 316, 778, 932). [7.] Charitas conjuncta fidei et fides vicissim charitati, assimilari potest faciei virginis formosae ex rubore et candore pulchrae inter se commixtis; quae similitudo etiam coincidit, quoniam amor et inde charitas in mundo spirituali ex igne Solis ibi rubet, ac veritas et inde fides ex luce istius Solis candet. Quare charitas separata a fide assimilari potest faciei inflammatae cum pustulis, et fides separata a charitate assimilari potest faciei pallidae mortui. Fides separata a charitate etiam assimilari potest paralysi unius lateris, quae vocatur hemiplexia, ex qua, dum invalescit, homo moritur; et quoque assimilari potest Saltui S. [1]Viti seu Guy, qui homini accidit ex ictu tarantulae: huic simile fit rationale, hoc sicut ille saltat cum furore, et credit se tunc vivum, et tamen non plus potest rationes in unum colligere, et de veris spiritualibus cogitare, quam sicut cubans in lecto oppressus incubo. Haec sufficiunt ad demonstrationem duorum thematum hujus capitis: prioris, Quod Fides absque charitate non sit fides, et quod Charitas absque fide non sit Charitas, et quod utraque nisi a Domino non vivat; et posterioris, Quod Dominus, Charitas, et Fides, unum faciant, sicut Vita, Voluntas et Intellectus in homine; et quod si dividuntur, unumquodvis pereat sicut unio dilapsa in pollinem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church