True Christian Religion (Ager) n. 371

Previous Number Next Number See English 

371. (iii.) Quod Conjunctio cum Domino sit reciproca, quae est quod Dominus sit in Homine et Homo in Domino. - Quod conjunctio sit reciproca, Scriptura docet, et quoque ratio videt. Dominus de sua conjunctione cum suo Patre docet quod sit reciproca; nam dicit ad Philippum, "Nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit? ....Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me sit" (Joh. xiv. 10, 11). "Ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me sit et Ego in Patre" (Joh. x. 38). "Jesus.... dixit, Pater venit hora; glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te" (Joh. [1]xvii. 1). Pater, "omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea" (Joh. xvii. 10). Simile dicit Dominus de conjunctione sua cum homine, videlicet quod sit reciproca; dicit enim, Manete in Me et Ego in vobis; ....qui manet in Me et Ego in illo, is fert fructum multum" (Joh. xv. 4. 5). "Qui manducat meam Carnem et bibit meum Sanguinem, in Me manet et Ego in illo" (Joh. vi. 56). "In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20). "Qui mandata" Christi "facit, in Ipso manet et Ipse in illo" (1 Joh. iii. 24; iv. 13). "Quisquis confessus fuerit, quod [1]Jesus sit Filius Dei, Deus in illo manet et ille in Deo" (1 Joh iv. 15). "Qui audit vocem meam, et aperit januam, ad illum ingrediar, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (Apoc. iii. 20). [2.] Ex perspicuis his effatis evidens est, quod conjunctio Domini et hominis sit reciproca; et quia est reciproca, sequitur omnino quod homo se conjungere debeat cum Domino, ut Dominus Se conjungat cum illo; et quod alioqui non fiat conjunctio, sed recessio et inde separatio, verum haec non a parte Domini, sed a parte hominis. Ut reciproca haec conjunctio sit, data est homini libera electio, ex qua potest ingredi viam ad caelum, aut viam ad infernum. Ex hoc libero dato homini profluit ejus reciprocum, quod possit se conjungere cum Domino, et quod possit se conjungere cum diabolo: sed libertas illa, qualis est, et propter quam causam data est homini, in sequentibus, ubi de Libero Arbitrio, de Paenitentia, de Reformatione et Regeneratione, deque Imputatione, transigendum est, illustrabitur. [3.] Dolendum est, quod conjunctio reciproca Domini et hominis, tametsi in Verbo tam clare exstat, usque in Ecclesia Christiana ignota sit. Quod ignota [2]sit, est propter hypothetica de fide et de libero arbitrio. Hypothetica de fide sunt, quod fides donetur praeter quod homo ad illam capessendam [3]quidquam conferat, neque ad illam recipiendam se accommodet et applicet plus quam truncus. Hypothetica de libero arbitrio sunt, quod homini ne quidem granum liberi arbitrii in spiritualibus sit. Sed ne conjunctio reciproca Domini et hominis, ex qua salus generis humani pendet, diutius lateat ignota, ipsa necessitas injungit, ut detegatur, quod non melius fieri potest, quam per exempla, quia haec illustrant. [4.] Sunt duae reciprocationes, per quas [4]fit conjunctio; una est alterna, et altera est mutua. Alterna reciprocatio, per quam conjunctio fit, illustrari potest per animationes pulmonis: homo attrahit aerem, et per id dilatat thoracem, et mox attractum aerem remittit, et per id comprimit thoracem. Attractio illa et inde dilatatio fit media incumbentia aeris secundum columnam suam; at remissio illa et inde compressio, fit mediis costis ex vi musculorum. Talis reciproca conjunctio est aeris et pulmonis, ex qua pendet vita sensuum et motuum totius corporis; nam cessante respiratione fit duorum illorum deliquium. [5.] Conjunctio reciproca, quae fit per alterna, illustrari etiam potest per conjunctionem cordis cum pulmone et pulmonis cum corde. Cor e dextro suo thalamo infundit sanguinem in pulmonem, et pulmo refundit illum in sinistrum thalamum cordis; ita fit haec conjunctio reciproca, ex qua vita totius corporis prorsus pendet. Similis conjunctio est sanguinis cum corde, et vicissim, sanguis totius corporis per venas influit in cor, et e corde per arterias effluit in totum corpus, actio et reactio faciunt hanc conjunctionem. Similis actio et reactio, per quam perstat conjunctio, est inter embryonem et uterum matris. [6.] Sed talis conjunctio reciproca non est Domini et hominis, sed est conjunctio mutua, quae non fit per actus et reactus, sed per cooperationes; Dominus enim agit, et homo recipit actionem a Domino, et operatur sicut a se, immo ex se a Domino. Haec operatio hominis a Domino imputatur ei ut ejus, quoniam a Domino in libero arbitrio jugiter tenetur. Liberum arbitrium inde resultans est, quod possit velle et quod possit cogitare a Domino, hoc est, ex Verbo, et quoque quod possit velle et cogitare ex diabolo, hoc est, contra Dominum et Verbum. Hoc liberum dat Dominus homini, ut possit reciproce se conjungere, et per conjunctionem vita et beatitudine aeterna donari, nam haec absque reciproca conjunctione non dabilis est. [7.] Reciproca haec conjunctio, quae est mutua, etiam illustrari potest per varia in homine et in mundo: talis conjunctio est animae et corporis apud unumquemvis hominem; talis conjunctio est voluntatis et actionis, et talis est cogitationis et loquelae; et talis est duorum oculorum inter se, et duarum aurium inter se, et duarum narium inter se. Quod conjunctio duorum oculorum inter se sit suo modo reciproca, patet a nervo optico, in quo fibrae ex utroque cerebro complicantur inter se, et sic complicatae tendunt ad utrumque oculum. Simile est cum auribus et naribus. [8.] Similis conjunctio reciproca mutua est lucis et oculi, soni et auris, odoris et naris, gustus et linguae, ac tactus et corporis; oculus enim est in luce et lux in oculo, sonus est in aure et auris in sono, odor est in nare et naris est in odore, gustus est in lingua et lingua in gustu, ac tactus est in corpore et corpus in tactu. Conjunctio haec reciproca comparari etiam potest cum conjunctione equi et currus, bovis et aratri, rotae et machinae, veli et venti, tibiae et aeris; in summa, talis conjunctio reciproca est finis et causae, et talis est causae et effectus. Sed haec et illa singulatim exponere, non vacat, quia est plurium membranarum opus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church