True Christian Religion (Ager) n. 379

Previous Number Next Number See English 

379. (i.) Quod fides vera sit unica, et quod sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, et quod sit apud illos, qui credunt Ipsum esse Filium Dei, Deum Caeli et Terrae, ac unum cum Patre. - Quod Fides vera sit unica, est quia fides est veritas, ac veritas non potest confringi et dissecari, ut pars ejus vergat ad sinistrum et pars ad dextrum, et maneat sua veritas. Fides in communi sensu constat ex innumeris veritatibus, est enim complexus illarum; sed innumerae illae faciunt sicut unum corpus, et in illo corpore sunt veritates, quae faciunt membra ejus; quaedam faciunt membra quae pendent a pectore, ut brachia et manus; quaedam quae pendent a lumbis, ut pedes et plantae; veritates autem interiores faciunt caput; et veritates quae proxime inde procedunt, faciunt sensoria quae in facie sunt. Quod veritates interiores faciant caput, est quia dum nominatur interius, intelligitur etiam superius, nam in mundo spirituali omnia interiora sunt etiam superiora; ita est cum tribus caelis ibi. Hujus corporis et omnium ejus membrorum Anima et Vita, est Dominus Deus Salvator; inde est, quod ecclesia a Paulo vocata sit Corpus Christi, et quod homines ecclesiae secundum status charitatis et fidei apud illos faciant membra ejus. Quod fides vera sit unica, etiam docet Paulus ita: "Est unum corpus et unus spiritus, ....unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus;" ....dedit opus ministerii "in aedificationem corporis Christi, usque dum perveniamus omnes in unitatem fidei, et [1]cognitionis Filii Dei, et [2]virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi" ([Epist.] ad Ephes. iv. 4-6, 12, 13). [2.] Quod fides Vera, quae est unica, sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, supra (n. 337-339,) plene ostensum est. Quod autem fides vera sit apud illos qui credunt Dominum esse Filium Dei, causa est, quia illi etiam credunt quod sit Deus, et fides non est fides nisi in Deum. Quod hoc fidei sit primarium omnium veritatum quae ingrediuntur fidem, et formant illam, constat ex Domini Verbis ad Petrum, cum dixit, "Tu es Christus, Filius Dei viventis: ....Beatus es Simon: tibi dico, ...super hac Petra aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt illi" (Matth. xvi. 16, 17[, 18]):

per "Petram" hic, ut alibi in Verbo, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque Divinum Verum a Domino; quod hoc verum sit primarium, et sicut diadema super capite, et sicut sceptrum in manu Corporis Christi, constat ex verbis Domini, quod super illam Petram aedificaturus sit ecclesiam suam, et quod portae inferni non praevaliturae sint illi. Quod hoc fidei tale sit, constat etiam ex his apud Johannem:

"Quisquis confessus fuerit, quod Jesus sit Filius Dei, Deus in eo manet,et ille in Deo" ([1] Epist. iv. 15). [3.] Praeter hoc characteristicon quod sint in vera fide quae unica, est etiam alterum, quod credant Dominum esse Deum caeli et terrae, hoc sequitur ex priori, quod sit Filius Dei; et ex his, Quod in Ipso sit omnis plenitudo Divinitatis (Coloss. ii. 9):

Quod sit Deus caeli et terrae (Matth. xxviii. 18):

Quod omnia Patris Ipsius sint (Joh. iii. 35; xvi. 15). Tertium indicium, quod illi qui credunt in Dominum, sint interius in fide in Ipsum, ita in vera fide quae unica, credant quod Dominus sit [3]unum cum Deo Patre; quod unus sit cum Deo Patre, et quod sit ipse Pater in Humano, plene ostensum est in capite De Domino et Redemptione, et evidenter constat ab Ipsius Domini verbis, Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30); Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre sit (Joh. x. 38; xiv. 10, 11): Quod dixerit ad Discipulos quod a nunc viderint et cognoverint Patrem, et quod aspexerit Philippum, et dixerit, quod nunc videat et cognoscat Patrem (Joh. xiv. 7. seq.). [4.] Quod haec tria sint testimonia characteristica, quod sint in fide in Dominum, ita in vera fide quae est unica, est quia non omnes illi qui adeunt Dominum, in fide in Ipsum sunt; vera enim fides est interna et simul externa. Illi apud quos tres illae pretiositates fidei sunt, tam in internis illius fidei quam in externis ejus sunt; ita est illa non modo thesaurus in corde illorum, sed etiam cimelium in ore illorum. Aliter apud illos, qui non agnoscunt Ipsum Deum caeli et terrae, et non unum cum Patre; hi interius etiam spectant ad alios Deos, quibus est similis potestas, sed quod haec exercenda sit a Filio, aut sicut Vicario, aut sicut qui propter redemptionem meruit regnare super illos quos redemit: sed hi veram fidem diffringunt per divisionem unitatis Dei, qua diffracta non amplius est fides, sed modo larva fidei, quae naturaliter visa apparet sicut aliqua imago ejus, sed spiritualiter visa fit chimaera. Quis potest negare, quin vera fides sit in unum Deum, qui est Deus caeli et terrae, consequenter in Deum Patrem in forma Humana, ita in Dominum? [5.] Illi tres characteres, testes, et indices, quod fides in Dominum sit ipsa fides, sunt sicut lapides Lydii, per quos cognoscitur aurum et argentum: et sunt sicut lapides aut manus in viis, qui monstrant viam ad templum, ubi unus et verus Deus colitur: et sunt sicut lampades super petris in mari, ex quibus navigantes in noctibus sciunt ubi sunt, et quo vento dirigent naves. Primus character fidei, qui est, quod Dominus sit Filius Dei viventis, est sicut stella matutina omnibus qui intrant in Ipsius ecclesiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church