383. (i.) Quod Malis nulla Fides sit, quia Malum est Inferni, et Fides est Caeli. - Quod malum sit inferni, est quia omne malum inde est; quod fides sit caeli, est quia omne verum quod fidei est e caelo est. Homo quamdiu in mundo vivit, in medio inter caelum et infernum tenetur et ambulat, et ibi in aequilibrio spirituali, quod est liberum ejus arbitrium; infernum est sub pedibus ejus, et caelum est supra caput ejus, et quicquid ex inferno ascendit, est malum et falsum, at quicquid e caelo descendit, est bonum et verum. Homo, quoniam in medio inter duo illa opposita est, et simul in aequilibrio spirituali, potest eligere, adoptare et sibi appropriare unum aut alterum ex libero; si malum et falsum, conjungit se cum inferno.; at si bonum et verum, conjungit se cum caelo. Ex his non modo patet quod malum sit inferni et fides caeli, sed etiam quod duo illa non possint simul esse in uno subjecto seu homine; si enim simul forent, distraheretur homo tanquam circumligatus duobus funibus, et traheretur ab uno sursum, et ab altero deorsum, et sic fieret [1]sicut pendulus in aere: et hoc foret tanquam volaret, sicut merula, nunc sursum et nunc deorsum; et cum sursum, adoraret Deum, et cum deorsum adoraret Diabolum; quod hoc profanum sit, quisque videt: Quod nemo possit duobus dominis servire, quin unum odio habeat, et alterum diligat docet Dominus apud Matthaeum (vi. 24). Quod ubi malum, non sit fides, illustrari potest per varias comparationes, ut per has: malum est sicut ignis (ignis infernalis nec aliud est quam amor mali), ac consumit fidem sicut stipulam, et redigit illam et omnia ejus in cinerem. Malum habitat in caligine, ac fides in luce; et malum per falsa exstinguit fidem, sicut caligo lucem. Malum est nigrum sicut atramentum, et fides est alba sicut nix, et candida sicut aqua; ac malum denigrat fidem, sicut atramentum nivem et aquam. Porro malum et verum fidei non possunt conjungi aliter quam putidum cum aromatico, quam lotium cum vino saporis; et non possunt simul esse, quam sicut mortuus graveolens cum vivo in uno lecto; et non possunt commorari, plus quam sicut lupus in caula ovium, et sicut accipiter in columbario, et sicut vulpis in gallinario.