True Christian Religion (Ager) n. 395

Previous Number Next Number See English 

395. Quod tres illi amores sint in unoquovis homine a creatione et inde nativitate, et quod dum rite subordinati sunt, perficiant hominem, et dum non rite, pervertant illum, in sequente articulo demonstrabitur. Hic solum memorare licet, quod tres illi amores tunc rite subordinati sint, quando amor caeli facit caput, amor mundi pectus et ventrem, et amor sui pedes et plantas. Mens humana distincta est in tres regiones, ut supra aliquoties dictum est; homo e suprema regione spectat Deum, e secunda seu media mundum, ac e tertia seu infima semetipsum. Mens quia talis est, potest elevari et se elevare sursum, quia ad Deum et caelum, potest effundi et se effundere ad latera quaquaversum, quia in mundum et ejus naturam, et potest demitti et se demittere deorsum, quia ad terram et ad infernum. In his visus corporis aemulatur visum mentis; ille quoque potest suspicere, circumspicere, et despicere. [2.] Mens humana est sicut domus trium mansionum, inter quas est communicatio per scalas; in quarum suprema habitant angeli e caelo, in media homines in mundo, et in infima genii. Homo, in quo tres illi amores rite subordinati sunt, potest ex placito ascendere et descendere; et cum in supremam mansionem ascendit, una est cum angelis sicut angelus; et cum inde descendit in mediam, est ibi una cum hominibus sicut homo angelus; et cum ex hac ulterius descendit, est una cum geniis sicut homo mundi, et illos instruit, arguit, et domat. [3.] In homine, in quo tres illi amores rite subordinati sunt, etiam coordinati sunt ita, quod supremus amor, qui est amor caeli, sit intus in secundo, qui est amor mundi, et per hunc in tertio seu infimo, qui est amor sui; et amor qui intus est, is etiam dirigit illum qui extra est ad suum nutum: quare si amor caeli est intus in amore mundi, et per hunc in amore sui, homo agit usus in unoquovis a Deo caeli. Sunt illi tres amores in operando, sicut voluntas, intellectus et actio. Voluntas influit in intellectum, et ibi prospicit sibi media, per quae producit actionem. Sed de his videbuntur plura in sequente articulo, ubi demonstrabitur, quod tres illi amores, si rite subordinati sunt, perficiant hominem; at si non rite subordinati sunt, pervertant et invertant illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church