True Christian Religion (Ager) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Caput Primum. De Deo Creatore. Ecclesia Christiana a tempore Domini transierat aetates ab infantia ad ultimam senectam. Infantia ejus fuit tempore quo vixerunt Apostoli, et in toto mundo praedicaverunt paenitentiam et fidem in Dominum Deum Salvatorem: quod duas illas, constat ex his in Actis Apostolorum, Paulus "contestatus est et Judaeis et Graecis paenitentiam ad Dem.et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum" (cap. xx. 21). Memorabile est, quod Dominus ante aliquot menses convocaverit duodecim suos discipulos, nunc angelos, ac illos in universum mundum spiritualem emiserit, cum mandato ut Evangelium e novo ibi praedicarent, quoniam ecclesia a Domino per illos instaurata hodie in tantum consummata est, ut vix aliquae reliquiae ejus supersint; et quod hoc evenerit, quia Divinam Trinitatem in tres personas, quarum unaquaevis est Deus et Dominus, partiti sunt;

[2.] et quod inde emanaverit sicut phrenesis in universam theologiam, et sic in ecclesiam, quae a nomine Domini Christiana vocatur. Dicitur phrenesis, quia mentes humanae per id in tale delirium actae sunt, ut non sciant num Deus unus sit, vel num tres sint; unus est in oris loquela, sed tres in mentis cogitatione; quare dissidet mens ab ore suo, seu cogitatio a loquela sua; ex quo dissidio resultat, quod nullus Deus sit. Naturalismus hodie regnans non aliunde est. Expende, si libet, dum os loquitur unum, et mens cogitat tres, annon intus in media via unum expungit alterum vicissim: inde homo vix aliter de Deo cogitat, si cogitat, quam ex nuda voce Deus, absque aliquo sensu qui involvit cognitionem Ejus. [3.] Quoniam idea de Deo, cum omni notione ejus, ita discerpta est, volo in suo ordine de Deo Creatore, de Domino Redemptore, et de Spiritu Sancto Operatore, et demum de Divina Trinitate, agere; ob causam, ut discerptum resarciatur; quod fit, dum ratio humana ex Verbo, et inde lumine, convincitur quod Divina Trinitas sit, et quod haec sit in Domino Deo Salvatore Jesu Christo, sicut anima, corpus, et procedens in homine; et quod sic valeat hoc in Symbolo Athanasiano, -

Quod in Christo Deus et Homo, seu Divinum et Humanum, non sint duo, sed in una Persona; et quod sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et Homo unus sit Christus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church