True Christian Religion (Ager) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. Apud Johannem etiam legitur, "Quemadmodum.. Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in Se Ipso" (cap. v. 26);

per quod intelligitur, quod quemadmodum ipsum Divinum quod fuit ab aeterno, vivit in se, ita quoque Humanum, quod suscepit in tempore, vivat in se. Vita in se, est ipsa et unica vita, e qua omnes angeli et homines vivunt. Ratio humana potest hoc videre ex luce quae procedit ex sole mundi naturalis, quod haec non creabilis sit, sed quod formae recipientes illam creatae sint; oculi enim sunt ejus formae recipientes, et lux influens e sole facit ut illi videant. Simile est cum vita, quae, ut dictum, est lux procedens ex Sole mundi spiritualis, quod non creabilis sit, sed quod influat continue, ac sicut illuminat, etiam vivificet intellectum hominis; consequenter, quod quia lux, vita, et sapientia, unum sunt, sapientia non creabilis sit; similiter nec fides, nec verum, nec amor, nec charitas, nec bonum, sed quod formae recipientes illa, creatae sint: mentes humanae et angelicae sunt formae illae. Caveat itaque sibi quisque, ut persuadeas sibi, quod vivat ex se, tum quod sapiat, credat, amet, verum percipiat, et bonum velit et faciat ex se; quantum enim quis illa sibi persuadet, tantum mentem suam e caelo in terram dejicit, et a spirituali fit naturalis, sensualis, et corporeus; occludit enim superiores regiones mentis suae, unde quoad omnia quae Dei, quae caeli, et quae ecclesiae sunt, fit caecus; et tunc omne, quod de illis forte cogitat, ratiocinatur, et loquitur, fit in fatuitate, quia in tenebris, et tunc simul attrahit fiduciam quod illa sint sapientiae; occlusis enim regionibus mentis superioribus, ubi lux vitae vera habitat, aperit se regio mentis infra illas, in quam modo lumen mundi admittitur; et hoc lumen separatum a luce superiorum, est lumen fatuum, in quo falsa apparent sicut vera, et vera sicut falsa, ac ratiocinatio ex falsis sicut sapientia, et ex veris sicut insania; et tunc ille credit se acie aquilae pollere, tametsi illa quae sapientiae sunt, non plus videt quam vespertilio in luce diurna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church