True Christian Religion (Ager) n. 401

Previous Number Next Number See English 

401. (v.) De Inferno et Externo Homine.-1. Homo ita creatus est ut simul sit in mundo spirituali et in mundo naturali. Mundus spiritualis est ubi sunt angeli, et mundus naturalis ubi sunt homines. Et quia homo ita creatus est, ideo datum est ei internum et externum; internum per quod sit in mundo spirituali, externum per quod sit in mundo naturali. Internum ejus est quod vocatur internus homo, et externum quod vocatur externus homo. [2.] 2. Unicuique homini est internum et externum, sed aliter apud bonos et aliter apud malos. Internum apud bonos est in caelo et ejus luce, et externum in mundo et ejus luce; et haec lux apud illos illuminatur a luce caeli, et sic apud illos internum et externum unum agunt, sicut causa et effectus, aut sicut prius et posterius. At apud malos, internum est in inferno et in ejus luce, quae lux respective ad lucem caeli est caligo, et externum illorum potest esse in luce simili in qua sunt boni; quare est inversum: inde est quod mali possint loqui et docere de fide, de charitate, et de Deo, non autem ex fide, charitate et Deo, quemadmodum boni. [3.] 3. Internus homo est qui vocatur spiritualis homo, quia est in luce caeli, quae lux est spiritualis; et externus homo est qui vocatur naturalis homo, quia est in luce mundi, quae lux est naturalis. Homo cujus internum est in luce caeli, et externum in luce mundi, is spiritualis homo est quoad utrumque; quoniam lux spiritualis ab interiori illuminat lucem naturalem, et facit hanc ut suam: inversum autem est apud malos. [4.] 4. Internus spiritualis homo, in se spectatus, est angelus caeli; et quoque dum vivit in corpore, est in societate cum angelis, tametsi id nescit, et post solutionem e corpore inter Angelos venit. Homo autem internus apud malos est satanas; et quoque dum vivit in corpore, in societate cum illis est, et quoque post solutionem a corpore, inter illos venit. [5.] 5. Interiora mentis apud illos qui spirituales homines sunt, actualiter elevata sunt versus caelum, spectant enim illud primario; interiora autem mentis apud illos qui mere naturales sunt, aversa sunt a caelo et versa ad mundum, quia spectant hunc primario. [6.] 6. Qui modo communem ideam de interno et externo homine fovent, credunt quod internus homo sit qui cogitat et qui vult, et externus qui loquitur et qui agit, quoniam cogitare et velle est internum, ac loqui et agere est externum. Sed sciendum est quod cum homo bene de Domino, et de illis quae Domini sunt, et cum bene de proximo et de illis quae proximi sunt, cogitat et vult, tunc cogitet et velit ab interno spirituali, quia ex fide veri et ex amore boni; at quod cum homo male de illis cogitat, et male illis vult, tunc cogitet et velit ab interno infernali, quia ex fide falsi et ex amore mali. Verbo, quantum homo in amore in Dominum est, et in amore erga proximum, tantum in interno spirituali est, et ex eo cogitat et vult, et quoque ex eo loquitur et agit; at quantum homo in amore sui est et in amore mundi, tantum ex inferno cogitat et vult, tametsi aliter loquitur et agit. [7.] 7. Ita provisum et ordinatum est a Domino, ut quantum homo ex caelo cogitat et vult, tantum aperiatur et formetur spiritualis homo; apertio est in caelum usque ad Dominum, et formatio est ad illa quae caeli sunt. Vice versa autem, quantum homo non ex caelo sed ex mundo cogitat et vult, tantum clauditur internus spiritualis homo, et externus aperitur et formatur; apertio est in mundum, et formatio est ad illa quae inferni sunt. [8.] 8. Illi apud quos internus spiritualis homo apertus est in caelum ad Dominum, in luce caeli sunt, et in illuminatione a Domino, et inde [in] intelligentia et sapientia; hi vident verum ex luce veri, et percipiunt bonum ex amore boni. Illi autem apud quos internus spiritualis homo clausus est, non sciunt quid internus homo, nec credunt Verbum, nec vitam post mortem, nec illa quae caeli et ecclesiae sunt; et quia solum in lumine naturali sunt, credunt naturam ex se esse et non a Deo, vident falsum ut verum, et percipiunt malum ut bonum. [9.] 9. Internum et externum de quibus actum est, est internum et externum spiritus hominis; corpus ejus est modo externum superadditum, intra quod illa existunt: corpus enim nihil ex se agit, sed ex spiritu, qui in illo. Sciendum est, quod spiritus hominis post solutionem a corpore aeque cogitet et velit, ac loquatur et agat; cogitare et velle est ejus internum, ac loqui et facere est tunc ejus externum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church