True Christian Religion (Ager) n. 410

Previous Number Next Number See English 

410. Quoniam ipsa charitas residet in interno homine, in quo est bene velle, et inde in externo, in quo est benefacere, sequitur quod internus homo amandus sit, et inde externus; proinde quod homo secundum quale boni, quod in illo est, amandus sit: quapropter ipsum bonum est essentialiter proximus. Hoc illustrari potest per haec dum quis ex tribus aut quatuor eligit sibi procuratorem domus, aut famulum, numne indagat internum ejus hominem, ac eligit sincerum et fidelem, et inde diligit illum? Similiter rex aut magistratus, quod ex tribus aut quatuor eligat habilem functionis, ac repudiet inhabilem, qualemcunque vultum praeferat, et loquatur et agat ad favorem. [2.] Cum ergo omnis homo est proximus, ac infinita varietas hominum est, et quisque secundum bonum ejus ut proximus amandus est, patet quod sint genera et species, tum gradus amoris [1]erga proximum. Nunc quia Dominus super omnia amandus est, sequitur quod metiendi sint gradus illius amoris secundum amorem in Ipsum, ita quantum Domini aut ex Domino alter possidet in se, nam tantum etiam possidet bonum, quia omne bonum est a Domino. [3.] Sed quia hi gradus sunt in interno homine, et hic raro se manifestat in mundo, satis est, ut proximus ametur secundum gradus quos cognoscit; sed hi post mortem clare percipiuntur, nam ibi affectiones voluntatis et inde cogitationes intellectus faciunt sphaeram spiritualem circum illos, quae sentitur variis modis; at spiritualis illa sphaera in mundo absorbetur a corpore materiali, et se includit sphaerae naturali, quae ex homine tunc exundat. Quod gradus amoris erga proximum sint, constat ex parabola Domini de Samarita, qui misericordiam fecit vulnerato a latronibus, quem sacerdos et Levita videntes praetergressi sunt: et cum Dominus quaesivit, quis illorum trium videretur Proximus fuisse respondebatur, "Qui fecit misericordiam" (Luc. x. 30-37).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church