True Christian Religion (Ager) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. (vi.) Quod haec amoris Divini fuerint causa Creationis universi et quod sint causa Conservationis ejus. - Quod illa tria essentialia amoris Divini fuerint causa creationis, ex scrutinio et examine illorum perspici potest; quod hoc Primum, quod est amare alios extra se, fuerit causa, constat ex universo, quod sit extra Deum, sicut mundus est extra solem, et in quod potest amorem suum extendere, et in quo illum exercere, et sic quiescere. Legitur etiam, quod postquam Deus creaverat caelum et terram, quieverit, et quod inde factus sit dies Sabbathi (Gen. ii. 2, 3). Quod Secundum, quod est velle unum esse cum illis, fuerit causa, constat ex creatione hominis in imaginem et similitudinem Dei, per quas intelligitur, quod homo factus sit Forma recipiens amorem et sapientiam a Deo, ita cum quo Deus Se potest unire, et propter illum cum omnibus et singulis universi, quae non aliud sunt quam media; nam conjunctio cum causa finali est quoque conjunctio cum causis mediis. Quod omnia propter hominem creata sint, patet etiam ex Libro Creationis seu Genesi (cap. i. 28-30). Quod Tertium, quod est beatificare illos ex se, sit causa, constat ex Caelo angelico, quod provisum est omni homini, qui amorem Dei recipit, ubi omnium beatificatio est a solo Deo. Quod tria illa essentialia amoris Dei etiam sint causa conservationis universi, est quia conservatio est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia: ac Divinus Amor ab aeterno in aeternum est idem: ita qualis fuit in creando mundum, talis est et manet in illo creato.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church