True Christian Religion (Ager) n. 469

Previous Number Next Number See English 

469. Quisque hodie, qui interius sapit, potest percipere aut divinare, quod {5}illa, quae de Adamo et ejus Uxore scripta sunt, involvant spiritualia, quae nemo hactenus novit, quia Sensus spiritualis Verbi non prius quam nunc detectus est: quis non potest e longinquo videre, quod Jehovah non posuisset binas Arbores in Horto, et unam ad offendiculum, nisi propter spiritualem quandam repraesentationem, et (quod) quia ambo ederunt ex aliqua Arbore, maledicti sint, et quod illa Maledictio adhaereat cuivis homini post illos, ita quod totum Genus humanum propter unius hominis culpam, in qua non aliquod malum concupiscentiae carnis et iniquitas cordis fuit, damnatum sit, num hoc cum Divina Justitia quadrat, imprimis cur Jehovah non abstraxit illum ab esu, cum praesens vidit hoc, et cur Serpentem non dejecit in Orcum antequam persuasit. Sed mi amice, hoc Deus non fecit, quoniam sic Liberum Arbitrium homini ademisset, ex quo tamen homo est homo, et non bestia: cum hoc scitur, patet in evidentia, quod per binas illas Arbores, unam ad vitam et alteram ad mortem, Liberum hominis Arbitrium in Spiritualibus repraesentatum sit. Praeterea Malum haereditarium non est inde, sed ex Parentibus, a quibus in liberos traducitur inclinatio ad malum, in quo ipsi fuerunt; quod ita sit, perspicitur a quovis, qui perlustrat mores, animos, et facies liberorum, immo familiarum ex uno patre; sed usque pendet ab unoquovis in familia si velit accedere aut recedere, quoniam quisque suo arbitrio relinquitur. Quid autem in specie significat arbor vitae, et Arbor scientiae boni et mali, plene expositum est in Memorabili supra, n. 48, quod videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church