True Christian Religion (Ager) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. His adjicietur hoc Memorabile: - Quondam cum duobus angelis locutus sum; unus erat e caelo orientali, alter e caelo meridionali; qui cum perceperunt quod arcana sapientiae de amore meditarer, dicebant, "Nostine aliquid de ludis sapientiae in nostro mundo?" Respondi quod nondum. Et dixerunt, "Sunt plures:" et quod illi, qui amant vera ex affectione spirituali, seu vera quia vera sunt, et quia per illa est sapientia ad datum signum conveniant, ac ventilent et concludant illa quae profundioris intellectus sunt. Illi tunc prehenderunt me manu, inquientes. "Sequere nos, et vidibis et audies; datum est hodie signum conventus." Ducebar per planitiem ad collem; et ecce ad pedem collis porticus ex palmis, continuatus usque ad ejus caput: intravimus illum, et ascendimus; et super capite seu vertice collis visus est lucus, inter cujus arboris humus elevata formabat sicut theatrum, intra quod erat planum lapillis varie coloratis stratum: circum illud in forma quadrata posita erant solia, super quibus sedebant amatores sapientiae; et in medio theatri erat mensa, super qua posita fuit charta sigillo obsignata. [2.] Sedentes super soliis invitabant nos ad solia adhuc vacua. Et respondi, "Hic ductus sum a duobus angelis, ut videam et auscultem, et non ut sedeam." Et tunc bini illi angeli in medium plani ad mensam ibant, et sigillum chartae solvebant, et coram sedentibus legebant arcana sapientiae chartae inscripta, quae nunc ventilarent et evolverent; scripta fuerunt ab angeli tertii caeli, et super mensam demissa. Erant tria arcana; Primum, Quid imago Dei, et quid similitudo Dei, in quas homo creatus est: Secundum, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen bestiae et aves, tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum. Tertium, Quid significat "arbor vitae," et quid "arbor scientiae boni et mali," et quid "esus ex illis." His subscriptum erat, "Conjungite illa tria in unam sententiam, et scribite hanc super charta nova, et illam reponite super hac mensa, et videbimus; si sententia super lance aequilibris et justa apparet, dabitur cuique vestrum praemium sapientiae." His lectis recesserunt bini angeli, ac sublati sunt in suos caelos. Et tunc sedentes super soliis incipiebant ventilare et evolvere arcana illis proposita; et locuti sunt in ordine, primum qui sedebant ad septentrionem, dein illi qui ad occidentem, postea qui ad meridiem, et ultimo qui ad orientem; et assumpserunt primum subjectum ventilationis, quod erat, Quid imago Dei, et quid similitudo Dei, in quas homo creatus est. Et tunc primum ex Libro Creationis coram omnibus lecta sunt haec:

"Dixit Deus, Faciamus hominem in imaginem nostram, secundum similitudinem nostram: ....et creavit Deus hominem in imaginem suam, in [1]imaginem Dei fecit eum" (Gen. i. [26, 27]): "Quo die Deus creavit hominem, in similitudinem Dei fecit eum (Gen. v. 1). [3.] Illi qui sedebant ad septentrionem primum locuti sunt, dicentes. quod imago Dei et similitudo Dei sint binae vitae homini a Deo inspiratae. quae sunt vita voluntatis et vita intellectus; "nam legitur, `Jehovah Deus inspiravit in nares' Adami `animam vitarum, et factus est homo in animam viventem' (Gen. ii. 7);

per quae videtur intelligi, quod ei inspirata sit voluntas boni, et perceptio veri, et sic anima vitarum; et quia vita a Deo illi inspirata est, imago et similitudo significant integritatem ex amore et sapientia, exque justitia et judicio in illo." His illi qui sedebant ad occidentem favebant, adjiciendo tamen hoc, quod status integritatis illi a Deo inspiratus, cuivis homini post illum continue inspiretur; sed quod in homine sit sicut in receptaculo, ac homo, sicut est receptaculum, est imago et similitudo Dei. [4.] Postea tertii in ordine, qui erant qui sedebant ad meridiem, dixerunt, "Imago Dei et similitudo Dei sunt duo distincta, sed in homine a creatione unita; et videmus sicut ex quadam luce interiore, quod imago Dei possit disperdi ab homine, non autem similitudo Dei; hoc apparet sicut per transennam ex eo, quod Adamus retinuerit similitudinem Dei, postquam amiserat imaginem Dei, nam legitur post maledictionem, `Ecce homo est sicut unus ex nobis, sciendo bonum et malum' (Gen. iii. 22); et postea vocatur `similitudo Dei,' et non imago Dei (Gen. v. 1). Sed relinquamus consociis nostris, qui ad orientem sedent, et inde in superiore luce sunt, dicere, quid proprie imago Dei, et quid proprie similitudo Dei." [5.] Et tunc post silentium factum, sedentes ad orientem e soliis surrexerunt, et suspexerunt ad Dominum, et post remiserunt se super solia, et dixerunt quod imago Dei sit receptaculum Dei, et quia Deus est ipse Amor et ipsa Sapientia, quod imago Dei sit receptio amoris et sapientiae a Deo in illo: at quod similitudo Dei sit perfecta similitudo et plena apparentia sicut amor et sapientia sint in homine, et inde prorsus sicut ejus; "homo enim non sentit aliter quam quod amet a se et sapiat a se, seu quod bonum velit et verum intelligat a se; cum tamen ne hilum a se, sed a Deo; solus Deus amat a Se, et sapit a Se, quia Deus est ipse Amor et ipsa Sapientia; similitudo seu apparentia, quod amor et sapientia, seu bonum et verum, sint in homine sicut ejus, facit ut homo sit homo, utque possit conjungi Deo, et sic vivere in aeternum; ex quo fluit, quod homo sit homo ex eo, quod possit velle bonum ac intelligere verum prorsus sicut a se, et usque scire et credere quod a Deo; nam sicut hoc scit et credit, ponit Deus imaginem suam in hominem; aliter si crederet quod a se et non a Deo. [6.] His dictis, supervenit illos zelus ex amore veritatis, ex quo locuti sunt haec: "Quomodo potest homo recipere aliquid amoris et sapientiae, ac retinere illud, et reproducere illud, nisi sentiat illud sicut suum? et quomodo potest conjunctio dari cum Deo per amorem et sapientiam, nisi datum sit homini aliquod reciprocum conjunctionis? nam absque reciproco nulla conjunctio dabilis est; et reciprocum conjunctionis est, quod homo amet Deum, et faciat illa quae Dei sunt, sicut a se, et tamen credat quod a Deo; tum quomodo potest homo vivere in aeternum, nisi conjunctus sit Deo aeterno? consequenter quomodo homo potest esse homo, absque illa similitudine in illo?" [7.] His dictis faverunt omnes, et dixerunt, "Fiat conclusum ex his." Et factum est hoc: Homo est receptaculum Dei, et receptaculum Dei est imago Dei; et qua Deus est ipse Amor et ipsa Sapientia, est homo receptaculum illorum; ac receptaculum fit imago Dei sicut recipit: et quod homo sit similitudo Dei ex eo, quod sentiat in se, quod illa quae a Deo sunt, sint in illo sicut ejus; at usque quod tantum ex similitudine illa sit imago Dei, quantum agnoscit quod amor et sapientia, seu bonum et verum, non sint in illo ejus, et inde nec ab illo, sed solum in Deo, et inde a Deo. [8.] Post haec alterum objectum ventilationis assumpserunt, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen bestiae et aves, tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum. Primum veritatem propositionis confirmabant per varia, ut de homine, quod nascatur in nullam scientiam, ne quidem in scientiam amoris conjugialis; et inquisiverunt, et a rimatoribus audiverunt quod infans ne quidem ex connata scientia sciat uber matris, sed quod ex matre seu nutrice hoc per admotiones discat, et quod modo sciat sugere, et quod hoc hauserit ex continua suctione in utero matris; et quod postea non sciat [1]gradi, nec articulare sonum in aliquam vocem humanam, immo nec sonare affectiones amoris, sicut bestiae; porro quod non sciat aliquam alimoniam sibi conducibilem, sicut bestiae, sed quod arripiat obvium, sive sit mundum sive immundum, et inferat in buccam. Rimatores dixerunt, quod homo absque instructione, prorsus nihil sciat de modis amandi sexum, et quod hos ne quidem virgines et adolescentes absque eruditione ab aliis: verbo, homo nascitur corporeus sicut vermis; et manet corporeus, nisi discat scire, intelligere et sapere ex aliis. [9.] Post haec confirmabant, quod bestiae tam nobiles quam ignobiles, ut animalia terrae, volucres caeli, reptilia, pisces, vermiculi qui vocantur insecta, nascantur in omnes scientias amorum vitae suae, ut in omnia quae nutritionis sunt, in omnia quae habitationis sunt, in omnia quae amoris sexus, et prolificationis sunt, inque omnia quae educationis fetuum suorum sunt: haec confirmabant per mirabilia, quae revocabant in memoriam ex visis, auditis et lectis in mundo naturali, in quo prius vixerunt, in quo non repraesentativae sed reales bestiae dantur. Postquam veritas propositionis ita comprobata est, intendebant mentes ad indagandum et inveniendum causas, per quas hoc arcanum evolverent et detegerent; et dixerunt omnes, quod illa non possint non ex Divina Sapientia existere, ut homo sit homo, et bestia sit bestia, et sic quod imperfectio nativitatis hominis [1]fiat ejus perfectio, et perfectio nativitatis bestiae sit ejus imperfectio. [10.] Coeperunt tunc septentrionales primum aperire suam mentem; et dixerunt quod homo nascatur absque scientiis, ut recipere Possit omnes, at si nasceretur in scientias, non possit recipere ullas, praeter illas in quas natus est, et tunc nec possit sibi appropriare ullam; quod illustrabant per hanc comparationem: homo primum natus est sicut humus cui nulla semina implantata sunt, sed quae usque potest recipere omnia, ac proferre et fructificare illa: at bestia est sicut humus jamdum sata, ac impleta graminibus et herbis, quae non recipit ala semina quam insita; si ala, suffocaret illa: inde est, quod homo adolescat per plures annos, intra quos potest sicut humus excoli, ac proferre sicut omnis generis segetes, flores et arbores; bestia autem per paucos, per quos non potest in alia, quam in connata excoli. [11.] Postea occidentales locuti sunt, et dixerunt, quod homo non nascatur scientia sicut bestia, sed quod nascatur facultas et inclinatio; facultas ad sciendum, et inclinatio ad amandum; et quod nascatur facultas non modo [[2]ad sciendum, sed etiam ad intelligendum et sapiendum; et quoque quod nascatur inclinatio perfectissima non modo] ad amandum illa quae sui et mundi sunt, sed etiam illa quae Dei et caeli sunt; consequenter quod homo nascatur organum, quod vix sensibus externis, nisi obscure vivit, at nullis internis, propter causam, ut successive vivat, et fiat homo, primum naturalis, postea rationalis, et demum spiritualis; quod non fieret, si nasceretur in scientias et amores, sicut bestiae; scientiae enim et affectiones amoris connatae finiunt illam progressionem, at solum facultates et inclinationes connatae nihil finiunt; quapropter homo potest perfici scientia, intelligentia et sapientia in aeternum. [12.] Meridionales exceperunt, et ediderunt suum effatum; dicentes, quod impossibile sit homini sumere aliquam scientiam a se, sed sumet illam ab aliis, quoniam nulla scientia ei connata est; "et qua non potest ullam scientiam sumere a se, nec potest ullum amorem, quoniam ubi non scientia ibi non amor: sunt scientia et amor individui comites, nec possunt plus separari quam voluntas et intellectus, aut affectio et cogitatio, immo non plus quam essentia et forma; quare sicut homo sumit scientiam ab aliis, ita se ei adjungit amor ut ejus comes. Universalis amor qui se adjungit, est amor sciendi, et postea intelligendi et sapiendi; hi amores sunt soli homini, et nulli bestiae, ac influunt a Deo. [13.] Nos convenimus cum sodalibus nostris ab occidente, quod homo non nascatur in ullum amorem, et inde nec in ullam scientiam, sed quod solum nascatur in inclinationem ad amandum, et inde in facultatem ad recipiendum scientias, non a se, sed ab aliis, hoc est, per alios; per alios dicitur, quia nec hi receperunt aliquid a se, sed originitus a Deo. Convenimus etiam cum sodalibus nostris ad septentrionem, quod homo primum natus sit sicut humus cui non aliqua semina implantata sunt, sed cui omnia tam nobilia quam ignobilia implantari possunt; inde est quod Homo dictus sit ab Humo, ac Adam ab Adama quae est Humus. His adjicimus, quod bestiae nascantur in naturales amores, et inde in scientias illis correspondentes, et quod usque non aliquid ex scientiis sciant, cogitent, intelligant, et sapiant, sed quod ad illas ex amoribus suis ferantur, paene sicut caeci per plateas a canibus, quoad intellectum enim caecae sunt; at potius sicut noctambuli, qui ex caeca scientia, sopito intellectu, faciunt quae faciunt." [14.] Ultimo locuti sunt orientales, et dixerunt, "Consentimus ad illa, quae fratres nostri locuti sunt, quod homo nihil sciat ex se, sed ex aliis et per alios, ut cognoscat et agnoscat quod omnia quae scit, intelligit et sapit, sint ex Deo; et quod homo non possit aliter nasci et generari a Deo, ac fieri Ipsius imago et similitudo; nam imago Dei fit, per quod agnoscat et credat, quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei, acceperit et accipiat ex Deo, et ne hilum ex se; et similitudo Dei est, per quod sentiat illa in se sicut a se; hoc sentit, quia non nascitur in scientias, sed accipit illas, et quod accipiat, apparet illi sicut a se; ita sentire etiam datur homini a Deo, ut sit homo et non bestia, quoniam per id quod velit, cogitet, amet, sciat, intelligat et sapiat sicut ex se, recipit scientias, et exaltat illas in intelligentiam, et per illarum usus in sapientiam; ita Deus conjungit hominem Sibi, et homo se Deo. Haec non fieri potuissent, nisi a Deo provisum fuerit, ut homo in totali ignorantia nasceretur." [15.] Post hoc effatum voluerunt omnes, ut ex ventilatis fieret conclusum, et factum est hoc: "Quod homo nascatur in nullam scientiam, ut possit venire in omnem, et progredi in intelligentiam, et per hanc in sapientiam; et quod nascatur in nullum amorem, ut possit venire in omnem, per applicationes scientiarum ex intelligentia, et in amorem in Deum per amorem erga proximum, et sic conjuncti Deo, et per illud fieri homo, et vivere in aeternum." [16.] Post haec sumpserunt chartam, et tertium objectum ventilationis legerunt, quod erat, Quid significat "arbor vitae," quid "arbor scientiae boni et mali;" et quid "esus ex illis?" et rogaverunt omnes, ut illi qui ab oriente erant, evolverent hoc arcanum, quia profundioris intellectus est, et quia illi qui ex oriente sunt, in flammea luce, hoc est, in amoris sapientia sunt, et haec sapientia intelligitur per "Hortum Edenis," in quo illae duae arbores positae fuerunt. Et responderunt, "Dicemus; sed quia homo non sumit quicquam ex se, sed ex Deo, dicemus ex Ipso, at usque a nobis sicut a nobis." Et tunc dixerunt: "`Arbor' significet hominem, et `fructus ejus' bonum vitae; inde per `arborem vitae' significatur homo vivens ex Deo; et quia amor et sapientia ac charitas et fides, seu bonum et verum, faciunt vitam Dei in homine, per `arborem vitae' significatur homo in quo illa sunt a Deo, et inde illi vita aeterna: similia significantur per `arborem vitae,' e qua dabitur edere (Apoc. ii. 7; cap. xxii. 2, 14). [17.] Per `arborem scientiae boni et mali' significatur homo credens quod vivat ex se, et non a Deo: ita quod amor et sapientia, charitas et fides, hoc est, bonum et verum, sint in homine ejus, et non Dei; hoc credens quia cogitat et vult, ac loquitur et facit, in omni similitudine et apparentia sicut ex se; et quia homo inde sibi persuadet. quod etiam sit Deus, ideo dixit serpens, `Novit Deus, quo die comederitis de' fructu illius arboris, `aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum" (Gen. iii. 5). [18.] Per `esum' ex illis arboribus, significatur receptio et appropriatio, per `esum ex arbore vitae' receptio vitae aeternae, et per `esum ex arbore scientiae boni et mali,' receptio damnationis; per `serpentem' intelligitur diabolus quoad amorem sui et fastum propriae intelligentiae; et ille amor est possessor illius arboris; et homines qui in fastu ex illo amore sunt, illae arbores sunt. Sunt itaque illi in enormi errore, qui credunt Adamum sapuisse et bonum fecisse ex se, et hoc fuisse statum ejus integritatis, cum tamen ipse Adamus propter illam fidem maledictus est; hoc enim significatur per `edere ex arbore scientiae boni et mali;' quare tunc excidit e statu integritatis, qui illi fuit ex eo, quod crederet se sapere et bonum facere ex Deo et nihil ex se, hoc enim intelligitur per `edere ex arbore vitae.' Solus Dominus, cum fuit in mundo, sapuit ex Se, et bonum fecit ex Se, quia ipsum Divinum a nativitate fuit in Ipso et Ipsius, quare etiam ex propria potentia factus est Redemptor et Salvator." [19.] Ex his et illis conclusum fecerunt hoc: "Quod per `arborem vitae,' et per `arborem scientiae boni et mali,' et per `esum ex illis,' intelligatur, quod vita homini sit Deus in illo, et quod tunc ei caelum et vita aeterna; et quod mors homini sit persuasio et fides, quod vita homini non sit Deus, sed ipse, unde ei infernum et mors aeterna, quae est damnatio." [20.] Post haec inspexerunt chartam ab angelis super mensa relictam, et viderunt subscriptum, "Conjungite illa tria in unam sententiam;" et tunc collegerunt illa, et viderunt, quod tria illa in una serie cohaererent, et quod series seu sententia illa sit haec, "Quod Homo creatus sit, ut recipiat amorem et sapientiam a Deo, et tamen in omni similitudine sicut a se, et hoc propter receptionem et conjunctionem: et quod ideo homo non nascatur in aliquem amorem, nec in aliquam scientiam, et ne quidem in aliquam potentiam amandi et sapiendi ex se: quapropter si addicit omne bonum amoris, et omne verum sapientiae Deo, fit homo vivus; ast si addicit illa sibi fit homo mortuus." Haec inscripserunt novae chartae, et hanc posuerunt super mensa; et ecce subito angeli in candida nube aderant, et chartam in caelum deportabant. Et postquam ibi lecta est, sedentes super soliis audiverunt inde voces, "Bene, bene, bene." Et actutum apparuit unus inde sicut volans, cui sicut duae alae circa pedes, et duae circa tempora, ferens praemia, quae erant togae, pilei, et laureae: ac demisit se, ac illis qui sederunt ad septentrionem dedit togas coloris opalini; illis qui ad occidentem togas coloris coccinei; illis qui ad meridiem pileos, quorum limbos ornabant fasciae ex auro et margaritis, et sinistri lateris elevationes adamantes secti floriformes; illis autem qui ad orientem dedit laureas in quibus rubini et sapphiri: et omnes his praemiis decorati e ludo sapientiae domum cum gaudio abiverunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church