True Christian Religion (Ager) n. 539

Previous Number Next Number See English 

539. Sunt duo debita, quae homini incumbunt facere post explorationem: supplicatio et confessio. Supplicatio erit, ut misereatur, det potentiam resistendi malis, quorum paenituit, et suppeditet inclinationem et affectionem faciendi bonum, Quoniam homo sine Ipso non potest facere quicquam (Joh. xv. 5). Confessio erit, quod videat, cognoscat et agnoscat sua mala, et deprehendat se miserum peccatorem. Coram Domino non opus est enumeratione peccatorum, nec supplicare de remissione illorum. Quod non opus sit enumeratione peccatorum, est causa, quia illa apud se exploravit et vidit, et inde illa apud Dominum praesentia sunt quia apud se; Dominus etiam in exploratione duxit illum, et aperuit illa, et inspiravit maerorem, et una cum hoc conatum desistendi ab illis, et inchoandi novam vitam. Quod coram Domino supplicatio de remissione peccatorum non fieri debeat, sunt hae causae: Prima, quia peccata non abolentur, sed removentur, et removentur sicut homo postea desistit ab illis, et novam vitam ingreditur; sunt enim innumerae concupiscentiae, quae cuivis malo, ut in [1]glomo, inhaerent, quae non possunt momento amoveri, sed successive sicut homo se patitur reformari et regenerari. Altera causa est, quod Dominus, quia est ipsa Misericordia, remittat omnibus sua peccata, nec unum alicui imputet, dicit enim, "Non sciunt quid faciunt;" sed usque non ideo ablata sunt, nam Petro interroganti, quoties remitteret fratri suo delicta, num usque ad septies, dixit, "Non dico tibi ad septies, sed usque ad septuagies septies" (Matth. xviii. 21, 22); quid non Dominus? Sed usque non nocet, quod quis gravatus conscientia, ut levetur, coram ministro ecclesiae peccata sua enumeret, causa absolutionis; quia sic introducitur in habitum explorandi se, et super mala cottidiana reflectendi; sed haec confessio est naturalis, supra descripta autem est spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church