True Christian Religion (Ager) n. 561

Previous Number Next Number See English 

561. [X.] Quod actualis Paenitentia facilis sit apud illos qui aliquoties illam egerunt, sed summe refractaria illis qui non egerunt. Actualis paenitentia est se explorare, cognoscere sua peccata, confiteri se coram Domino, et sic novam vitam inchoare; est illa secundum descriptionem ejus in antecedentibus. Haec in Christiano Reformato orbe, (per quem intelliguntur omnes ab Ecclesia Romano-Catholica separati, et quoque ei addicti, qui non aliquam actualem paenitentiam egerunt,) his et illis est paenitentia actualis summe refractaria. Causa est quia aliqui non volunt, et aliqui timent, et desuetudo inveterat hominem, ac inducit noluntatem, et tandem consensum ex intellectu ratiocinante, et apud quosdam maerorem, formidinem et terrorem pro illa. Causa primaria, quod actualis paenitentia in Christiano Reformato Orbe sit summe refractaria, est fides illorum, quod paenitentia et charitas nihil conferant ad salutem, sed fides sola, ex cujus imputatione sequitur remissio peccatorum, justificatio, innovatio, regeneratio, sanctificatio, et salus aeterna, praeter quod homo ex se, aut sicut ex se cooperetur, hoc vocant dogmatici illorum irritum, ac merito Christi obvium, repugnabile, et injuriosum; et hoc vulgo, tametsi ignorant mystica istius fidei, inseminatum est per solas has voces, quod sola fides salvet, et quis potest bonum facere a se. Inde est quod paenitentia apud Reformatos, sit sicut nidus cum pullis relictus ab avibus ab aucupe captis ac occisis. Huic causae accedit haec, quod homo reformatus ita dictus, quoad spiritum suum non aliis in mundo spirituali intersit, quam similibus, qui tale inferunt in ideas cogitationum ejus, et abducunt illum a vestigio ad introspiciendum se et explorandum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church