True Christian Religion (Ager) n. 566

Previous Number Next Number See English 

566. Homo quoad naturalem hominem est similis bestiae; adsciscit imaginem bestiae per vitam: quapropter circum tales in mundo spirituali apparent bestiae omnis generis, quae sunt correspondentiae; nam naturale hominis in se spectatum est mere animale, sed quia spirituale illi superadditum est, potest fieri homo; et si non fit ex facultate quod possit, potest mentiri hominem, sed usque est bestia loquens; loquitur enim ex rationali naturali sed cogitat ex mania spirituali, ac agit ex morali naturali, sed amat ex satyriasi spirituali, sunt actus ejus a rationali spirituali homine spectati vix aliud quam sicut saltus ejus qui ictus est a tarantula, et vocatur S. [1]Viti seu Gui. Quis non scit quod hypocrita possit loqui de Deo, latro de sinceritate, adulter de castitate? et sic porro. Sed nisi foret homini dos claudendi et aperiendi januam inter cogitationes et loquelas, ac inter intentiones. et actiones et janitor ibi prudentia aut astutia, rueret ferocius omni fera in nefaria et crudelia. Sed illa janua aperitur cuivis post mortem, et tunc apparet qualis fuit; verum tenetur in vinculo per poenas et custodias in inferno. Quapropter, benevole lector, introspecta te, et expiscare unum alterumve malum apud te, et averte illud ex religione; si ex alio proposito aut fine, non illa aliter avertis, quam ut non appareant coram mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church