True Christian Religion (Ager) n. 572

Previous Number Next Number See English 

572. [I.] Quod homo nisi denuo generatur, et sicut e novo creatur, non possit ingredi in Regnum Dei. Quod homo nisi denuo generatur, non possit ingredi in regnum Dei, est Doctrina Domini apud Johannem, ubi haec: Jesus dixit Nicodemo, "Amen, amen, dico tibi, nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei:" et iterum "Amen, amen, dico tibi, nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum De; quod natum est ex carne, caro est, et quod generatum est ex spiritu, spiritus est" (iii. 3, 5, 6): per "regnum Dei" intelligitur et caelum et ecclesia, nam regnum Dei in terris est ecclesia. Similiter alibi ubi nominatur regnum Dei (Ut Matth. xi. 11; xii. 28; xxi. 43; Luc. iv. 43; vi. 20; viii. 1, 10; ix. 11, 60, 62; xvii. 21; et alibi). "Generari per aquam et spiritum" significat per vera fidei, et per vitam secundum illa: quod "aqua" significet Vera, videatur in Apocalypsi Revelata (n. 50, 614, 615, 685, 932); quod "spiritus" significet vitam secundum Divina vera, patet a Domini verbis apud Johannem (vi. 63): per "Amen, amen," significatur, quod sit veritas; et quia Dominus fuit ipsa veritas, ideo toties id dixit; Ipse vocatur etiam "Amen" (Apoc. iii. 14). Regenerati in Verbo vocantur "filii Dei," et "nati a Deo;" ac regeneratio describitur per "novum cor et novum spiritum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church