True Christian Religion (Ager) n. 583

Previous Number Next Number See English 

583. [IV.] Quod regeneratio fiat ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur, et educatur. Apud hominem est perpetua correspondentia inter illa quae naturaliter fiunt, et quae spiritualiter, seu quae fiunt corpore, et quae spiritu. Causa est, quia homo natus est spiritualis quoad animam, et induitur naturali quod facit ejus materiale corpus. Quare cum hoc deponitur, anima ejus induta spirituali corpore, in mundum in quo omnia spiritualia sunt, venit, et ibi consociatur sui similibus. Nunc quia spirituale corpus formandum est in materiali corpore, ac formatur per vera et bona quae influunt a Domino per spiritualem mundum, ac recipiuntur ab homine intus in talibus ejus quae sunt e naturali mundo, quae vocantur civilia et moralia, patet qualiter formatio ejus fit. Et quia, ut dictum, est perpetua correspondentia apud hominem inter illa quae naturaliter fiunt et quae spiritualiter, consequitur quod sit sicut conceptio, gestatio in utero, partus et educatio. Ex illa causa est, quod in Verbo per nativitates naturales intelligantur nativitates spirituales, quae sunt boni et veri; nam quicquid in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, exstat, involvit et significat spirituale. Quod in omnibus et singulis sensus litterae Verbi sit sensus spiritualis, in capite de Scriptura Sacra, plene ostensum est. Quod nativitates naturales in Verbo nominatae involvant nativitates spirituales, manifeste constat ex his ibi:

"Concepimus, parturivimus, quasi peperimus..,salutes non fecimus" (Esai. xxvi. [1]18). "A coram Domino [2]parturit terra" (Psalm. cxiv. 7). "Num parturivit terra die uno, ....num Ego frangam et non generem, .... et generari faciam, et [3]concluserim?" (Esai. lxvi. 7-10). "Parturit Sin, et [4]No erit ad perrumpendum" (Ezech. xxx. [5]16). "Dolores parturientis venient" Ephraimo, "ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum" (Hosch. xiii. 12, 13). (Pariter alibi multoties.) Quoniam naturales generationes significant spirituales in Verbo, et hae sunt a Domino, inde Ipse vocatur Formator et Educator ab utero, quod patet ex his: "Jehovah Factor tuus, et Formator ab utero" (Esai. xliv. 2). "Eductor meus ab utero" (Psalm. xxii. 10 [B.A. 9]). "Super Te impositus sum ab utero, e visceribus matris meae Tu eductor meus" (Psalm. lxxi. 6). "Attendite ad Me, ....portati ab utero, lati a vulva" (Esai. xlvi. 3). (Praeter alibi). Inde est quod Dominus dicatur "Pater" (ut Esai. ix. 5 [B.A. 6]; lxiii. 16; Joh. x. 30; xiv. 8, 9): et quod illi, qui in bonis et veris sunt ab Ipso, dicantur "Filii" et "nati a Deo," et inter se "fratres" (Matth. xxiii. 8[, 9]):

tum quod ecclesia dicatur "Mater" (Hosch. ii. 2, 5; Ezech. xvi. 45).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church