586. Quod homo non possit regenerari nisi successive, illustrari potest ab omnibus et singulis, quae in mundo naturali existunt; arbor non potest in arborem crescere intra unum diem, sed primum ex semine, postea ex radice, et deinde ex surculo, ex quo fit caudex, et ex hoc procedunt rami cum foliis, et demum flores et fructus. Nec surgit triticum ac hordeum in messem uno die. Non aedificatur domus uno die; nec assurgit homo in staturam uno die, minus in sapientiam. Nec ecclesia instauratur et perficitur uno die; nec datur aliqua progressio ad finem, nisi sit initium a quo. Qui aliter concipiunt regenerationem, non sciunt aliquid de charitate et fide, et de crescentia utriusque secundum cooperationem hominis cum Domino. Ex his patet, quod regeneratio fiat, ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur et educatur.