True Christian Religion (Ager) n. 588

Previous Number Next Number See English 

588. Propter hunc finem data est homini facultas elevandi intellectum paene in lucem in qua sunt angeli caeli, ut videat quid illum oportet velle et inde facere, ut prosper sit in mundo ad tempus, et beatus post mortem in aeternum. Prosper et beatus fit, si comparat sibi sapientiam, ac voluntatem sub ejus obedientia tenet at improsper et infelix, si intellectum suum mittit sub obedientiam voluntatis: causa est, quia voluntas a nativitate inclinat ad mala, etiam enormia; quare nisi illa refrenetur per intellectum, homo libero voluntatis suae relictus rueret in nefaria, et ex insita ferina natura depopularetur et trucidaret, sui causa, quoscunque qui sibi non favent et cupiditatibus ejus indulgent. Praeterea nisi intellectus separatim potuisset perfici, et voluntas per illum, homo non foret homo, sed bestia; non enim absque separatione illa, et absque ascensu intellectus supra voluntatem, potuisset cogitare, et ex cogitatione loqui, sed solum sonare suam affectionem; nec potuisset ex ratione agere, sed ex instinctu; minus potuisset cognoscere illa quae Dei sunt, et per illa Deum, et sic conjungi Ipsi, et vivere in aeternum. Cogitat enim et vult homo sicut a se; et hoc sicut a se, est reciprocum conjunctionis; nam conjunctio absque reciproco non dabilis est, sicut non conjunctio activi cum passivo absque adaptatione seu applicatione. Solus Deus agit, et homo se patitur agi, et cooperatur in omni apparentia sicut a se, tametsi interius a Deo. Sed ex his rite perceptis videri potest, qualis est amor voluntatis hominis, si elevatur per intellectum; tum qualis est si non elevatur; ita qualis est homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church