591. [VI.] Quod internus homo primum reformandus sit, et per hunc Externus, et quod Homo sic regeneretur. Quod internus homo primum regenerandus sit et per illum externus, in ecclesia hodie communiter dicitur; sed per internum hominem non aliud cogitatur, quam fides, quae est, ut Deus Pater imputet meritum et justitiam Filii sui, et mittat Spiritum Sanctum. Hanc fidem credunt facere internum hominem, et ex illo profluere externum, qui est moralis naturalis homo, et quod hic sit appendix ejus, comparative sicut cauda equi aut bovis, aut sicut cauda pavonis vel avis paradisiacae, quae continuatur volis ejus, praeter quod cohaereat; nam dicitur, quod charitas sequatur fidem illam, sed si charitas ex voluntate hominis intrat, fides illa pereat. Verum quia non alius internus homo in ecclesia hodie agnoscitur, non est aliquis internus homo; nam nemo scit num fides illa ei donata sit; quod etiam non dabilis sit, et inde imaginaria, supra ostensum est. Inde sequitur, quod hodie apud illos, qui se in fide illa confirmaverunt, non sit alius internus homo quam naturalis ille, qui a nativitate scatet malis in omni copia. Accedit, quod regeneratio et sanctificatio sequatur fidem illam ex se, et quod cooperatio hominis, per quam unice fit regeneratio excludenda sit. Inde est, quod regeneratio non sit scibilis in ecclesia hodierna, cum tamen Dominus dicit quod qui non regeneratur, non videre possit regnum Dei.