True Christian Religion (Ager) n. 594

Previous Number Next Number See English 

594. Regeneratio hominis describitur apud Ezechielem per "ossa arida," super quae inducebantur nervi, postea caro, et cutes, et demum inspiratus est spiritus, per quae revixerunt (xxxvii. 1-14): quod per illa repraesentata sit regeneratio, patet clare ab his ibi: "Ossa haec sunt tota domus Israelis" (vers. 11). Comparatur etiam ibi cum sepulcris, nam legitur, Quod aperturus sit sepulcra, et ascendere facturus ossa inde, et daturus spiritum in illis, et collocaturus illos super terra Israelis (vers. 12-14): per "terram Israelis" intelligitur ibi et alibi ecclesia. Quod repraesentatio regenerationis facta sit per ossa et sepulcra, est quia homo non regeneratus vocatur mortuus, et regeneratus vivus; in hoc enim est vita spiritualis, in illo autem mors spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church