True Christian Religion (Ager) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. Quod Deus percipiat, videat, et sciat omnia usque ad minutissima, quae secundum ordinem fiunt, est quia ordo est universalis ex singularissimis; nam singularia simul sumpta nuncupantur universale, sicut particularia simul sumpta commune: universale una cum singularissimis suis est opus cohaerens ut unum, adeo ut non queat unum tangi et affici, nisi aliquid sensus inde ad reliqua redundet. Ex hac qualitate ordinis in universo est quod simile sit in omnibus in mundo creatis; sed illustrabitur hoc per comparationes ex visibilibus desumendas. In toto homine sunt communia et particularia, ac communia involvunt particularia ibi, et se concinnant per talem connexum, ut unum sit alterius. Hoc fit per quod commune involucrum sit circum omne membrum ibi, et quod hoc insinuet se in singulas partes inibi, ut unum in quolibet officio et usu agant. Pro exemplo: involucrum cujusvis musculi intrat in singulas fibras motrices, et ex se amicit illas; similiter involucrum hepatis, pancreatis et lienis in singula sua quae intus sunt; similiter involucrum pulmonis, quod pleura vocatur, in interiora ejus; et similiter pericardium in omnia et singula cordis; et communiter peritonaeum per anastomoses cum involucris omnium viscerum: similiter meninges cerebri; hae per fila a se excerpta in omnes substratas glandulas intrant, et per has in omnes fibras, et per has in omnia corporis; inde est, quod caput ex cerebris regat omnia et singula sibi subdita. Haec allata sunt modo propter causam, ut ex visibilibus formetur aliqua idea, quomodo Deus percipit, videt et scit omnia usque ad minutissima quae secundum ordinem fiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church